14.1.11 Hoc enim id est ex plenitudine eius nos omnes suscepimus, non precursoris est uerbum, sed discipuli. Quod autem dicit tale est. Ne extimetis ait quoniam nos qui sumus cum eo multo tempore et sale et mensa communicauimus, gratia testamur.
14.1.11 Haec enim particula1486: pericula: De plenitudine eius nos omnes accoepimus, non praecursoris uerbum est, sed discipuli. Cuius haec est sententia: Nolite existimare diutinae consuetudinis, et eiusdem mensae participationis gratia nos de eo testimonium perhibere.
14.1.11 Haec enim particula, De plenitudine eius nos omnes accepimus: non praecursoris verbum est, sed discipuli, cuius haec est sententia. Nolite existimare diutinae consuetudinis, et eiusdem mensae participationis gratia nos de eo testimonium perhibere:
14.1.11 Nam illud, De plenitudine ejus nos omnes accepimus; non Praecursoris, sed discipuli dictum est. Hoc autem vult significare: Ne putetis, nos qui multo tempore cum illo versati sumus, et ejusdem mensae consortes fuimus, ex gratia aliqua testimonium ferre.