PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.2.4 Per lauachrum regenerationis spiritus sancti. Et illi quidem post filiorum nuncupationem, adhuc spiritum seruitutis habebant. Serui enim manentes, ita uenerabantur uocatione hac. Nos autem liberi facti tunc non nomine sed re, honorem suscipimus. Ex hoc Paulus ostendens dicebat: Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed suscepistis spiritum adoptionis in quo clamamus abba pater.
CLOSE
Griffolini

14.2.4 Et illi quidem postquam filii appellati sunt, adhuc spiritum seruitutis habebant1486: habeant. Erant enim serui, et si hac appellatione honorabantur. Nos autem1486/1530 om. liberi tunc facti, non nomine, sed re honorem accoepimus. Quod Paulus his uerbis significauit: Non enim accepistisB: accepistum spiritum seruitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum dei, in quo clamamus: Abba pater.
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.2.4 Et illi quidem postquam filii appellati sunt, adhuc spiritum seruitutis habebant: erant enim serui, etsi hac appellatione honorabantur: nos liberi tunc facti, non nomine, sed re honorem accepimus. Quod Paulus his verbis significauit: Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum dei, in quo clamamus, Abba pater.
CLOSE
Montfaucon

14.2.4 Et illi quidem postquam filii appellati sunt, spiritum servitutis adhuc habebant: nam servi cum essent, hac appellatione ornabantur; nos autem liberi tunc effecti; non nomine, sed re honorem accepimus: et hoc Paulus dicebat: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater.