PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.2.16 Sed deo uerbique beneficium incipiente. Non generari uero solum non ex entibus, sed et generatos confestim discere que sunt facienda, et hanc in natura accipere legem, et hoc id est conscientie iudicium, non corruptibile nobis imposuisse eum qui nos fecit gratie fuit maxime et clementie ineffabilis;
CLOSE
Griffolini

14.2.16 sed gratia dei, qui1530: quae semper in beneficiis priores sibi partes uendicat. Neque solum quod facti sumus ex nihilo, sed quod facti et facienda et uitanda didicerimus, et horum a natura legem acceperimus, et conscientiae iudicium incorruptum nobis ab opifice deo tributum sit. Hoc, inquam, maximae fuit gratiae.
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.2.16 sed gratia dei, quae semper in beneficiis priores sibi partes vendicat. Neque solum quod facti sumus ex nihilo: sed quod facti, et facienda, et vitanda didicerimus, et horum a natura legem acceperimus, et conscientiae iudicium incorruptum nobis ab opifice deo tributum sit. Hoc inquam maximae fuit gratiae,
CLOSE
Montfaucon

14.2.16 Sed Deus semper beneficiis nos praevenit: non modo cum nos ex nihilo produxit, sed etiam cum creatis dat ut quae agenda, quae non agenda sunt sciamus; et hanc in natura legem nanciscamur: et quod nobis conscientiae tribunal incorruptum indiderit, id gratiae maximae et ineffabilis benignitatis fuit.