PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.2.18 Quoniam et gratie fuit et misericordie, audi quid ait Dauid, faciens misericordias dominus et iustitiam omnibus iniuriam patientibus. Notas fecit uias suas Moysi, filiis Israel uoluntates suas. Et rursus, benignus et rectus dominus, propterea legem ponet in uia peccantibus.
CLOSE
Griffolini

14.2.18 Nam quod gratiae sit et misericordiae, audi Dauid loquentem: Qui facit misericordiam deus, et iudicium omnibus iniuriam patientibus. Notas fecit uias suas Moysi, filiis Israel uoluntates suas. Et iterum: Bonus et rectus dominus propterB: propte hoc legem ponet peccantibus in uia.
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.2.18 Nam quod gratiae sit et misericordiae, audi Dauid loquentem: Faciens misericordias dominus, et iudicium omnibus iniuriam patientibus: Notas fecit vias suas Mosi, filiis Israel voluntates suas. Et iterum: Bonus et rectus dominus, propter hoc legem ponet peccantibus in via.
CLOSE
Montfaucon

14.2.18 Quod enim id ex gratia et misericordia prodierit, audi Davidem dicentem: Faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus. Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas. Et iterum: Dulcis et rectus Dominus, propter hoc legem dabit delinquentibus in via.