PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.4.3 Quia igitur tanta uoluptati sumus gratia et ueritate deprecor ne propter magnitudinem doni fiamus pigriores. Quanto enim maiori digni facti sumus honore, tantum et amplioris uirtutis sumus debitores.
CLOSE
Griffolini

14.4.3 Cum igitur tantam assecuti simusB: sumus gratiam et ueritatem, nolimus, quaeso, pro beneficiorum magnitudine pigriores fieri. Quanto enim maiori honore accoepti sumus, tanto maiorem debemus uirtutem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.4.3 Cum igitur tantam assecuti simus gratiam et veritatem, nolimus quaeso pro beneficiorum magnitudine pigriores fieri. Quanto enim maiori honore accepti sumus, tanto maiorem debemus virtutem.
CLOSE
Montfaucon

14.4.3 Quia igitur tanta fruimur gratia et veritate, obsecro ne propter doni magnitudinem segniores evadamus. Quanto majori enim dignati sumus honore, tanto majorem virtutem exhibere tenemur.