PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.2.10 Et nimirum sanctus et mundus erat, sed ad supernam nos comparati sanitatem in mundi sumus. Sancti et angeli sancti et archangeli et ipsa seraphin et cherubin et hac sanctitate maior est que dei est, et differens sicut et ad nos, ita et ad eas que super nos sunt uirtutes;
CLOSE
Griffolini

14.2.10 Atqui et sanctus et purus erat. Sed si supernae sanctitati nostram conferamus, inmundi profecto sumus. Sancti angeli sunt, sancti archangeli1486/1530 om., et ipsa cherubim et seraphim sancta. Sed huius quoque sanctitatis alia differentia, inter nos uidelicet et supernas uirtutes.
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.2.10 Atqui et sanctus et purus erat: sed si supernae sanctitati nostram conferamus, immundi profecto sumus: Sancti angeli sunt, et ipsa Cherubin et Seraphin sancta, sed huius quoque sanctitatis alia differentia, inter nos videlicet, et supernas virtutes.
CLOSE
Montfaucon

14.2.10 Etsi ille et sanctus et purus esset. Verum si nostram cum superna illa sanctitatem comparemus, impuri sumus. Sancti sunt Angeli, sancti1862: sancti sunt Archangeli, et Cherubim atque Seraphim; sed hujus sanctitatis alia rursum differentia est inter nos videlicet et superiores illas potestates.