PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.1.16 Sed illa quidem ut typi, hec uero ut ueritas. Et qui uocationem quamdam sed non in uocationem, custodientia. Quia et qui in typis et qui in ymaginibus et in coloribus ab hiis per nigrum colorem caracterizatur, homo dicitur.
CLOSE
Griffolini

14.1.16 Sed illa quidem quasi figurae sunt, haec quasi ueritas, aequiuocationem quandam non rei communicationem1486/1530: communionem seruantia. Quoniam in figuris sunt et umbra. Nam et homo pictus, homo appellatur, et uerus homo itidem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.1.16 Sed illa quidem quasi figurae sunt, haec quasi veritas, aequiuocationem quandam, non rei communionem seruantia: quoniam in figuris sunt et vmbra. Nam et homo pictus, homo appellatur, et verus homo itidem.
CLOSE
Montfaucon

14.1.16 Sed illa quidem ceu figura sunt; haec ut veritas: quae homonyma quidem, sed non synonyma sunt. Nam in typis et imaginibus, qui colore albo et nigro pingitur, homo vocatur, ut et verus homo nativo colore instructus.