PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.1.13 Hinc et hic omnino suscipiens. Sed et nos omnes duodecim, trecenti, quingenti, tria milia, quinque milia, multa Iudeorum, decem milia omnis plenitudo fidelium, et eorum qui tunc et eorum qui nunc et rursus futurorum, de plenitudine eius accepimus. Quid autem accepimus? Gratiam pro gratia ait. Pro quaquam? Pro ueteri nouam.
CLOSE
Griffolini

14.1.13 Nos autem omnes duodecim, trecenti, quingenti, triamilia, quinquemilia, innumera Iudaeorum multitudo, omnis fidelium coetus, qui tunc fuerunt, nunc sunt, et futuri sunt, de plenitudine eius accoepimus. Quid autem accoepimus? Gratiam pro gratia. Quam1470/1486/1530: Quam? pro qua? pro ueteri nouam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.1.13 Nos item omnes duodecim, trecenti, quingenti, tria milia, quinque milia, innumera Iudaeorum multitudo, omnis fidelium coetus, qui tunc fuerunt, nunc sunt, et futuri sunt, de plenitudine eius accepimus. Quid autem accepimus? Gratiam pro gratia. Quam? pro qua? Pro veteri nouam.
CLOSE
Montfaucon

14.1.13 Nos autem omnes, duodecim, trecenti, quingenti, ter mille, quinquies mille, multae Judaeorum myriades, omnis plenitudo fidelium, qui tunc fuere, qui nunc, qui futuri sunt, de plenitudine ejus accepimus. Quid autem accepimus? Gratiam pro gratia. Quam pro qua? Pro veteri novam.