PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.2.2 Vultis superueniamus unum aut duo predictorum scrutantes? Ita enim et alia nobis erunt manifesta et uidebimus omnes quod illa quidem puerorum erant doctrine. Hec autem magnorum et nobilium unorum et illa quidem ut hominibus, hec uero ut angelis promulgabantur. Vnde igitur faciemus principium? Vultis ab ipsa adoptione?
CLOSE
Griffolini

14.2.2 Vultis, quae nam sit horum omnium differentia, explicemus? Vnum aut alterum dictorum accipiamus. Hoc pacto et coetera uobis fient1486/1530: fient uobis manifesta, certoque depraehendemus1470: deprehendimus illa1486/1530 om. puerilia fuisse praecoepta, haec praeclarorum philosophiae professorum, et magnorum uirorum, et illa tanquam ab hominibus, haec tanquam ab angelis instituta. Vnde igitur exordiemur? Vultis ab ipsa adoptione?
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.2.2 Vultis quae nam sit horum omnium differentia, explicemus? Vnum aut alterum dictorum accipiamus, hoc pacto et caetera fient vobis manifesta, certoque deprehendemus puerilia illa fuisse praecepta. Haec vero praeclarorum philosophiae professorum, et magnorum virorum: et illa tanquam ab hominibus, haec tanquam ab angelis instituta. Vnde igitur exordiemur? Vultis ab ipsa adoptione?
CLOSE
Montfaucon

14.2.2 Vultis unum aut duo ex dictis tractemus? Sic caetera vobis manifesta erunt: videbimusque illa puerorum praecepta, haec virorum fortium fuisse; illa quasi hominibus, haec quasi Angelis constituta. Unde igitur ordiemur? Vultis ab ipsa adoptione ordiamur?