PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.4.6 sed tamen et confidentes, non cessabimus continue eadem deprecantes. Quia et in hiis que deforis sunt agonibus non eos qui reciderunt, et resupini iacent, sed eos qui agunt. Et qui adhuc currunt, omnes inspectores hortantur.
CLOSE
Griffolini

14.4.6 Verum enim uero hoc nobis1470/1486/1530: uobis persuasi non quiescimus tamen quin frequenter eadem etB: om. hortemur et admoneamus. Nam et in saeculi certaminibus non oscitantes et supinos, sed strenuos et se ultro periculis obiicientes uniuersi hortantur, et plaudunt spectatores.
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.4.6 Verum enimuero hoc de vobis persuasum habentes, non quiescimus tamen quin frequenter eadem et hortemur, et admoneamus. Nam et in seculi certaminibus non oscitantes et supinos, sed strenuos, et se vltro periculis obiicientes vniuersi hortantur, et plaudunt spectatores.
CLOSE
Montfaucon

14.4.6 Attamen licet tali instructi fiducia, non cessamus vos frequenter de iisdem ipsis monere. Nam et in externis illis certaminibus, non prostratos, non supinos jacentes; sed strenuos, currentes, hortantur spectatores omnes.