PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.4.7 Nam et illis quidem ut inutiliter laborantes, et nequeuntes per deprecationem eos erigere abscissos omnino a uictoria ita cessant detestantes, hic autem non in uobis solum qui uigilatis, sed et in recidentibus si uoluerint transmutari, est aliquod expectare benignum.
CLOSE
Griffolini

14.4.7 Illos enim ac si de eorum uictoria penitus desperent, neque possint ullis hortationibus ad uirtutem accendi, taciti missos faciunt. Hoc autem in loco non de uobis tantum, qui sobriam uitam agitis, sed de recidentibus, modo uoluerint, bene sperare licet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.4.7 Illos enim, ac si de eorum victoria penitus desperent, neque possint vllis hortationibus ad virtutem accendi, taciti missos faciunt. Hoc autem in loco non de vobis tantum, qui sobriam vitam agitis, sed de recidentibus, modo emendari voluerint, bene sperare licet.
CLOSE
Montfaucon

14.4.7 Illos enim semel a victoria exclusos, qui nullo possint hortatu moti surgere, ne vane laborent, sinunt decussos jacere. Hic autem non de vobis modo qui vigilatis, sed etiam de iis qui collapsi sunt, est aliquid sperandum, si resipiscere velint.