PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.4.9 Non enim pigritiam condempnantium sunt ea que dicuntur de uobis, sed benignam uehementer de uobis spem habetium. Non ad uos autem solum, sed et ad nos qui dicimus hec dicuntur et dicentur.
CLOSE
Griffolini

14.4.9 Nolite igitur nostram de uiuendi ratione iniquo animo admonitionem accipere. Non enim ita loquimur, ut uos inertiae accusemus, sed de uobis optime speramus. Neque ad uos duntaxat, sed ad nos, qui orationem habemus, haec et loquimur et loquemur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.4.9 Nolite igitur nostram de viuendi ratione iniquo animo admonitionem accipere. Non enim ita loquimur, vt vos inertiae accusemus, sed de vobis optime speramus. Neque ad vos duntaxat, sed ad nos qui orationem habemus, haec et loquimur, et loquemur.
CLOSE
Montfaucon

14.4.9 Ne itaque frequentiorem ad probam vitam hortationem aegre feratis. Non enim ita loquimur ut vos in desidiae crimen vocemus, sed bona spe fulti monemus. Neque ad vos solum, sed ad nos etiam spectant et haec et quae postea dicentur.