14.2.3 Quid igitur est medium huius et illius? Illa uerbi erat honor, hic uero et res sequitur. Et de illa quidem ait: Ego dixi estis, et filii excelsi omnes. De hac uero? quoniam ex deo nati sunt. Qualiter et quomodo?
14.2.3 Quae nam inter hanc et illam differentia est? Illa uerbo honorabatur, haec re ipsa, et de illa quidem inquit: Ego dixi: Dii estis et filii altissimi omnes. De hac autem: Ex deo facti sunt. Qua nam ratione? per lauacrum regenerationis et renouationis spiritus sancti.
14.2.3 Quae nam inter hanc et illam differentia est? illa verbo honorabatur, haec re ipsa: et de illa quidem inquit: Ego dixi dii estis, et filii altissimi omnes: de hac autem, Ex deo nati sunt. Quanam ratione? Per lauacrum regenerationis et renouationis spiritus sancti.
14.2.3 Quid discriminis inter hanc et illam est? Illa nomine tenus erat; haec re ipsa. De illa dicitur, Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes. De hac autem, Ex Deo nati sunt. Quomodo et qua ratione? Per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti.