PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.4.12 Ideoque ei quidere qui decenter tractauit, pharmacum profuit ad curationem. Qui uero non imposuit id ulceri, maius fecit malum et in difficillimum euertit finem. Ne igitur doleamus si medela nobis porrigatur, sed multo magis letemur. Et si amaros fert dolores doctrine disciplina; multum enim delectabilissimum nobis pastor monstrabit fructum.
CLOSE
Griffolini

14.4.12 Qui uult medicina uti, curatur. Qui eam uulneri adhibere negligit, magis laeditur, et torquetur uehementius. Nolimus ergo aegre medicinam ferre, sed laeto animo accipiamus. Licet non paruum dolorem nostrae afferant admonitiones. Suauissimus nanque1470/1486/1530: tamen fructus sequitur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.4.12 Qui vult medicina vti, curatur: qui eam vulneri adhibere negligit, magis laeditur, et torquetur vehementius. Nolimus ergo aegre medicinam ferre, sed laeto animo accipiamus. Licet non paruum dolorem nostrae afferant admonitiones, suauissimus tamen fructus sequetur,
CLOSE
Montfaucon

14.4.12 Quapropter is qui ut par est remedio utitur, valetudinem recuperat; qui vulneri remedium non admovet, malum auget, et ad deteriorem finem vergit. Ne itaque medicinam aegre feramus; imo potius gaudeamus, si doctrinae modus acerbum inferat dolorem: nam suavissimum postea nobis fructum afferet.