14.3.8 Et uide qualiter non honerosam facit collationem et aput imbecilliores. Non enim construit sermone eminentiam sed a nominibus nudis, differentiam ostendit, gratiam et ueritatem opponens legi, et hoc id est facta est, huic id est data est.
14.3.8 Animaduerte praeterea quam honestam faciat1470/1486/1530: facit comparationem etiam apud imbecilliores. Non enim ratione excellentiam confirmat, sed nudis nominibus differentiam ostendit, gratiam et ueritatem legi, et hanc particulam: facta est, huic: data est, opponens.
14.3.8 Animaduerte praeterea quam honestam facit comparationem, etiam apud imbecilliores. Non enim ratione excellentiam confirmat, sed nudis nominibus differentiam ostendit, gratiam et veritatem, legi, et hanc particulam, Facta est: huic, Data est, opponens.
14.3.8 Animadverte autem quam modestam faciat comparationem etiam apud infirmiores. Non enim excellentiam illam verbis extollit, sed nudis nominibus differentiam ostendit, dum gratiam et veritatem, legi; et hanc vocem, facta est, huic, data est, opponit.