PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.2.15 Per hanc gratiam facti sumus deo diligibiles, non adhuc solum ut serui, sed et ut filii et ut amici. Et propterea ait gratiam pro gratia. Etenim ipsa que sunt legis, gratie erant et ipsa generari nos ex non entibus. Non enim directionibus non preexistentibus hanc accepimus retributionem. Qualiter enim qui neque eramus?
CLOSE
Griffolini

14.2.15 Ad haec et alia maior, hoc est, a spiritu et reconciliatione fiducia, huius gratiae causa deo cari facti sumus, non amplius ut serui, sed ut filii et amici. Quocirca, inquit, gratiam pro gratia. Verum quae legis fuerunt, fuerunt et gratiae, etiam ipsa formatio hominis ex nihilo. Non enim nostris praecedentibus meritis hanc accepimus remunerationem. Quomodo enim cum nihil essemus?B: essemus,
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.2.15 ad haec et alia maior, hoc est, a spiritu et reconciliatione fiducia, huius gratiae1603: gratia causa, deo chari facti sumus, non amplius vt serui, sed vt filii et amici. Quocirca inquit, Gratiam pro gratia: Verum quae legis fuerunt, fuerunt et gratiae, etiam ipsa formatio hominis ex nihilo. Non enim nostris praecedentibus meritis hanc accepimus remunerationem. Quo modo enim cum nihil essemus?
CLOSE
Montfaucon

14.2.15 Per hanc gratiam Deo cari facti sumus; non ultra ut servi tantum, sed etiam ut filii et amici. Ideo, inquit, gratiam pro gratia. Etenim legalia quoque ex gratia erant: necnon quod ex nihilo facti simus: non enim ex praecedentibus meritis hanc remunerationem accepimus: quomodo enim, cum non essemus?