PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.1.10 Quid igitur dicemus magni uoco Ysaie dicenti: Vidi dominum sedentem in throno excelso et eleuato. Quid autem et Iohanni attestanti ei, quoniam hec dixit, quando uidit gloriam eius. Quid autem Ezechieli? Etenim et ipse in cherubin sedentem eum uidet.
CLOSE
Griffolini

15.1.10 Quid igitur dicemus clarissimo prophetae Hesaiae, cum inquit:F: inquit? Vidi dominum in throno altissimo sedentem?B/F: sedentem. Quid Ioanni de eo testimonium perhibenti?1470/1486/1530: perhibenti quod haec dixit quando uidit gloriam eius, et de eo locutus est.1470/1486/1530: est? Quid Hiezecieli? Etenim ipse quoque super cherubim eum sedentem uidit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.1.10 Quid igitur dicemus clarissimo prophetae Esaiae, cum inquit: Vidi dominum in throno altissimo sedentem?1603: sedentem. Quid Ioanni de eo testimonium perhibenti, quod haec dixit, quando vidit gloriam eius, et de eo locutus est? Quid Ezechieli? Etenim ipse quoque super Cherubin eum sedentem vidit.
CLOSE
Montfaucon

15.1.10 Quid ergo dicemus vocalissimo Esaiae dicenti: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum? Quid Joanni testificanti ipsum haec dixisse, quando vidit gloriam ejus? Quid Ezechieli? nam et ipse super cherubim sedentem illum vidit.