Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XV (fol.27ra-28va)

15.1.1 Deum nemo uidit umquam unigenitus filius qui est in sinu patris, ille exposuit. Nomina et uerba que in scripturis iniacent, non simpliciter nos audire uult deus, sed cum multa prouidentia et intelligentia.

15.1.2 Propterea quidem Dauid multis in locis psalmorum suorum prescribit intellectum et dicebat: Reuela oculos meos et intelligam mirabilia de lege tua. Post hunc autem et huius filius supponens ostendit, quoniam oportet sicut argentum exquirere sapientiam. Magis autem super aurum eam emere.

15.1.3 Sed et dominus Iudeos admonens scripturas scrutari, amplius nos in inquisitionem inducit. Nequaquam enim ita dixisset, si demum exinde et ex prima eas suscipere possibile esset lectione.

15.1.4 Quid enim in medio iacet et pre manibus, nullus umquam scrutabatur. Sed id quod coobrumbratum est, et cum multa inuenitur inquisitione, propterea et thesaurum absconditum eas esse ait, ad inquisitionem nos erigens.

15.1.5 Hec autem a nobis dicta sunt, ut non simpliciter, neque ut contingit immutamur scripturarum uerbis, sed cum diligentia multa. Nam siquidem sine inuestigatione quispiam audierit ea que inferuntur in eis et susceperit omnia ita ut dicta sunt secundum litteram, multa inconuenientia suspicabitur de eo.

15.1.6 Etenim et hominem esse eum et habere consistere, et irascibilem et furiosum et multa adhuc deteriora de eo suscipiet dogmata. Si uero intellectum eorum que in profundo iniacent didicerit, ab omni hac eruetur et inconuenientia;

15.1.7 quia et ea que nunc preiacet nobis lectio si non ait deum habere quod corporum est proprium. Sed nullus ita insanit ut corpus suspicetur eum qui incorporeus est esse. Vt igitur digne spirituali intelligentia omnia excipiamus, age desuper seriem perscrutemur. Deum nullus uidit, umquam ait.

15.1.8 Ex qua ad hoc uenit consequentia euangelista? Ostendens multam Christi donorum desuper habundantiam, ut sit medium infinitum et horum et eorum que per Moysen dispensata sunt, uult de reliquo et causam rationabilem differentie dicere.

15.1.9 Nam ille quidem famulus existens humiliorum factus est rerum minister. Hic uero dominator et rex et regis filius existens multo maiora nobis attulit, quo existens semper patri et uidens eum semper. Propterea et ita intulit dicens: Deum nullus uidit umquam.

15.1.10 Quid igitur dicemus magni uoco Ysaie dicenti: Vidi dominum sedentem in throno excelso et eleuato. Quid autem et Iohanni attestanti ei, quoniam hec dixit, quando uidit gloriam eius. Quid autem Ezechieli? Etenim et ipse in cherubin sedentem eum uidet.

15.1.11 Quid autem et Danieli? Etenim et hic ait: Antiquus dierum sedebat. Quid autem et ipsi Moysi dicenti: Ostende michi gloriam tuam ut cognoscibiliter uideam te. Iacob autem et ab hoc nuncupationem suscepit Israel superuocat. Israel enim qui deum uidet est. Sed et alii eum uiderunt.

15.1.12 Qualiter igitur Iohannes dixit: Deum nemo uidit umquam? Ostendens quoniam illa condescensionis erant, non ipsius substantie unde uisio. Si enim ipsam uiderunt naturam nequaquam differenter eam considerassent.

15.1.13 Simplex enim quedam est et infigurabilis hec et incomposita et incircumscriptibilis. Non sedet, neque stat, neque ambulat. Omnia enim hec corporum sunt.

15.1.14 Qualiter autem est, ipse nouit solus. Et hoc per prophetam quendam, deus et pater ostendens, ego uisionem multiplicaui ait, et in manibus prophetarum assimulatus sum, hoc est condescendi eis non quod eram apparui.

15.1.15 Quia enim debebat Christus eius filius per ueram carnem apparere nobis, desuper eos exercitabat uidere dei substantiam sicut eis possibile erat uidere. Quia ipsum quod est deus, non solum prophete, sed neque angeli uiderunt, neque archangeli.

15.1.16 Sed si interrogaueris eos, audies de substantia nichil respondentes. Gloria uero in excelsis deo solum cantantes, et in terra pax hominibus bona uoluntas, et si a cherubin uel a seraphin concupiueris aliquid discere, misticam sanctimonii melodiam, audies et quoniam plenum est celum et terra gloria eius.

15.1.17 Si superiores uirtutes inuestigaueris, nichil aliud inuenies, quam quoniam unum opus est eis laudare dominum. Laudate enim eum ait omnes uirtutes eius. Solus igitur eum uidet filius et spiritus sanctus. Quod autem creabilis nature est, qualiter et uidere poterit quod increabile est?

15.1.18 Si enim simpliciter cuiuscumque incorporee uirtutis, et si genite existentis? non possumus suscipere considerationem uniuersaliter. Ex hoc multociens et angelis monstratum est, multomagis et incorporee et ingenite substantie.

15.1.19 Ita enim et id Paulus ostendens ait: Quem uidit nullus hominum, neque uidere potest. Non igitur patri soli precipuum hoc est, filio uero non adhuc? Absit. Sed et filio. Quoniam autem et ipsi, audi Paulum indicantem: Qui est ymago dei inuisibilis.

15.1.20 Qui uero inuisibilis ymago est, et ipse inuisibilis est. Quia nequaquam aliter esset ymago. Si uero alibi ait deus apparuit in carne, ne mireris, quoniam apparitio hec que per carnem, non secundum substantiam facta est.

15.1.21 Quia quoniam et ipse inuisibilis est. Non solum hominibus sed et superioribus uirtutibus ostendit Paulus, dicens enim quoniam apparuit in carne, induxit quoniam uisus est angelus.

15.2.1 Itaque et angelus tunc uisus est, quando carnem circumduebat. Ante hoc enim non uidebant eum ita. Qui et eis inuisibilis substantia erat. Et qualiter ait Christus dixit: Ne contempnatis unum paruorum horum. Dico enim uobis semper. Vident faciem patris mei qui in celis est.

15.2.2 Quid enim? Et faciem deus habet? Et in celis conscribitur? Sed nequaquam aliquis ita insaniat, ut hec dicat. Quid igitur umquam et quod dicitur?

15.2.3 Sicut cum dicat: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. Eam que secundum mentem uisionem ait, que nobis possibilis, et intelligentiam que est de deo. Ita et in angelis dicere est, quoniam propter puram eorum et insompnem naturam, nichil aliud quam deum semper ymaginantur.

15.2.4 Propterea et ipse rursus ait: Nullus cognoscit patrem nisi filius. Quid igitur et omnes in ignorantia sumus ait? Absit, sed ita nouit nullus ut filius.

15.2.5 Sicut igitur uiderunt eum prophete secundum capacem eis uisionem, et substantiam uero nullus. Substantiam uero nullus considerauit, ita et nunc scimus omnes deum. Substantiam uero nullus nouit, quid est nisi solus qui unigenitus est ex eo.

15.2.6 Notionem enim hic certissimam dicit considerationem et comprehensionem et tantam quantam pater de filio. Sicut enim cognoscit me pater, et ego cognosco patrem. Ideoque euangelista, uide cum quanta loquitur diligentia.

15.2.7 Dicens enim quoniam deum nullus uidit umquam, non dixit quoniam filius uidens enarrauit, sed aliud quid quod est plusquam uidere posuit dicens, quoniam qui est in sinu patris. Etenim in sinu conuersari, multo plus est quam illud id est uidere. Nam qui quidem simpliciter uidet, non omnino certissimam eius quod apparet cognitionem habet.

15.2.8 Qui uero in sinibus conuersatur, non ignorabit umquam. Vt igitur audiens quoniam nullus cognoscit patrem nisi filius nequaquam dicas, quoniam et si plus omnibus nouit patrem, sed non quantus est nouit, propterea euangelista in sinu eum immorari patris dicit, et ipse Christus in tantum eum scire ait: In quantum pater filium.

15.2.9 Interroga igitur eum qui contradicit. Non demum dic cognoscit filium pater? Et utique omnino si non insanit, quoniam utique. Post hoc et illud rursus interrogemus eum. Quid autem certissima uisione et cognitione, et hoc quod est nouit eum manifeste?

15.2.10 Et hoc omnino dicet: Ad hoc nimirum et reliquum conclude certissimam filii de patre comprehensionem. Ipse enim dixit quoniam sicut me pater, ita et ego eum agnosco et alibi. Non quia deum quispiam uidit, nisi qui est ex deo;

15.2.11 propter hoc quod dixi, et euangelista sinus meminit omnia, hec per unum uerbum hoc nobis ostendens, quoniam multa substantie cognatio quoniam par potestas.

15.2.12 Non heterousion, id est non consubstantialem in sinibus utique haberet pater. Sed ipse auderet seruus existens sed et multorum unus in sinu uertens dominatoris; hoc enim filii naturalis solius et multa propalatione ad eum qui genuit utentis et nichil minus habentis.

15.2.13 Vis et eternitatem discere? Audi quid ait Moyses de patre. Interrogans enim si inquisitus ab egyptiis, quis est qui misit eum sic, quid utique respondebit ad eos iubetur dicere. Quoniam qui est misit me;

15.2.14 hoc autem id est qui est, semper essendi est significatiuum, est sine principio essendi et uere essendi principaliter, hoc et in principio erat, ostendit semper essendi demonstratiuum existens;

15.2.15 hac igitur et hic utitur serie Iohannes demonstrans quoniam sine principio et eternaliter sinu patris est filius. In Greco uero on habetur: Vt igitur ne propter nominis communionem, unum quemdam eorum qui gratia facti sunt filiorum esse extimes eum, primum quidem adiectum est articulum on quo caremus separans eum ab hiis qui secundum gratiam. Si uero non hec sufficit tibi, sed adhuc deorsum te incuruas, isto principalius aliud audi nomen, unigenitus.

15.2.16 Si uero et post hec rursus deorsum inspicis. non renuam qualitercumque humanum quoddam dicere uerbum de deo, sinum scilicet solum ut nichil suspiceris humile. Vides clementiam et procurationem dominatoris?

15.2.17 Indigna uerba circumimponi sibi suscipit ut et ita perspicias magnum quid et altum intelligas, et tu deorsum manes? Dic enim michi gratia sinus hic assumptus est, grossum hoc nomen et carneum, ut corpus deum suspicemur? Absit. Nequequam ait: Cuius gratia igitur dictum est?

15.2.18 Si enim neque familiaritas filii representatur, neque non corpus esse deum, superflue adiectum est uerbum hoc, nullam utilitatem implens. Cuius igitur gratia dictum est. Non enim desistam a te hoc interrogans. Nonne manifestum est?

15.2.19 Nostra ut non extimemus per id aliud quicquam familiaritatem unigeniti, et coeternitatem patri ille exposuit ait. Quid exposuit? Quoniam deum nullus uidit umquam, et quoniam unus est deus.

15.2.20 Sed hoc quidem et reliqui prophete et Moyses sursum et deorsum clamat. Dominus deus tuus, deus unus est. Et Ysaias: Ante me non genitus est alius deus, et post me non est.

15.3.1 Nos autem et quid plus didiscimus a filio ut insinibus existente paternalibus? Quale utique hoc? Vis discere? Primum quidem et ipsa hec actus sunt illius.

15.3.2 Deinde quoniam multo maiorem suscepimus doctrinam et cognouimus quoniam spiritus est qui deus, et eos qui adorant eum in spiritu et ueritate oportet eum adorare et adhuc hoc ipsum, quoniam deum uidere impossibile est. Et quoniam nullus eum cognoscit nisi filius. Et quoniam pater est familiaris unigeniti, et alia quecumque deo dixit;

15.3.3 hoc autem id est exposuit apertiorem et manifestiorem demonstrat doctrinam, quam non ad Iudeos solum, sed ad omnem fecit orbem terrarum et direxit. Vnigenito uero dei, omnis orbis terrarum et subiectus est et ab illo persuasus est. Expositio igitur hec, manifestiorem indicat doctrinam.

15.3.4 Ideo et uerbum dicitur, et magni consilii angelus. Quia igitur et maiori et perfectiori digni sumus doctrina, non ultra per prophetas, sed per filium dei in ultimis diebus loquentem nobis multo maiorem et honore dignam monstremus conuersationem.

15.3.5 Etenim inconueniens est ipsum quidem descendisse tantum ut non ad hoc per seruos uelit nobis loqui, sed per se ipsum. Nos autem prioribus nichil plus monstremus. Igitur illi quidem Moysen, nos autem Moysi dominatorem magistrum habemus.

Morale xv. de ea que ad inuicem dilectione et qualiter quoniam non oportet sua solum querere, sed que proximi.

15.3.6 Quo circa hoc et honore dignam prophetiam demonstremus, et nichil commune habeamus ad terram. Propterea enim nobis desuper de celis doctrinam detulit Christus, ut illuc mentem transferat nostram, ut imitatores magistri fiamus secundum nostram uirtutem.

15.3.7 Et qualiter ait imitatores fieri Christi? Ad communem utilitatem omnia negociantes, et non que nostra querentes. Etenim Christus ait non sibi ipsi placuit sed sicut scriptum est. Obprobria te ceciderunt super me. Nullus ergo sua querat.

15.3.8 Ita enim quis sua querit? si ea que sunt proximi scrutetur. Etenim que illorum nostra. Corpus sumus unum sumus adinuicem partes et menbra. Non igitur diuulsi disponamur;

15.3.9 neque dicat quis. Ille michi amicus non est, neque cognatus neque uicinus. Nichil habeo commune ad eum. Quomodo adibo? Quomodo loquar? Et si enim non cognatus est non amicus, sed homo est eadem participans tecum natura, eundem habens dominatorem, conseruus est et cohabitator. In eodem enim natus est mundo.

15.3.10 Si uero et fide participat eadem. Ecce tibi et menbrum factus est. Que enim amicitia tantam unitionem operari potest umquam, quantum fidei cognatio?

15.3.11 Non enim quantam amicos ad amicos monstrare oportet propinquitatem, et tantam nos habere oportet adinuicem familiaritatem, sed quantam menbrum ad menbrum; hoc enim modo amicitie, et communionis aliam maiorem familiaritatem non utique quispiam inueniet umquam.

15.3.12 Sicut igitur nequaquam posses dicere. Vnde michi familiaritas et propinquitas ad id. Derisibile enim hoc, ita neque de fratre poteris hoc dicere. Omnes enim in unum corpus baptizati sumus ait;

15.3.13 propter quid in unum corpus? Vt non diuellamur, sed in ea que adinuicem est conuenientia et amicitia, corporis unius consequentiam conseruemus. Quo circa ita procuremus proximos, ut unusquisque nostrum suam carnem non despiciens.

15.3.14 Nullus enim umquam carnem suam odio habuit ait sed enutrit et fouet eam. Propterea domum unam hunc mundum dedit nobis deus. Vnum accendit omnibus solem, unum extendit tectum celum, unam proposuit mensam terram.

15.3.15 Dedit et alteram multo maiorem hac mensam, sed et hanc unam. Norunt ministeriorum doctores quod dicitur unum modum generationis largitus est nobis spiritualem. Vna omnibus patria que in celis. De calice quidem eodem omnes bibimus.

15.3.16 Non diuiti quidem plus et honorabilius, inopi uero uilius et minus largitus est, sed omnes similiter uocauit, carnalia cohonorabiliter, spiritualia similiter tribuit. Vnde igitur inequalitas hec multa secundum uitam ex diuitum auaritia et elatione;

15.3.17 sed ne fratres adhuc hoc fiant, neque uniuersalibus et necessarioribus in idem congregantibus nos, a terrestribus et particularibus diuidamur diuitiis dico et paupertate, et cognatione corporali et amicitia et inimicitia.

15.3.18 Hec enim omnia umbra sunt et umbra uiliora sunt, hiis qui superioris amoris habunt uinculum. Hoc igitur custodiamus inuiolatum et nullus introire poterit spirituum malignorum, et diuidentium tantam unitionem.

15.3.19 Qua fiat omnes nos frui gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY