15.1.14 Qualiter autem est, ipse nouit solus. Et hoc per prophetam quendam, deus et pater ostendens, ego uisionem multiplicaui ait, et in manibus prophetarum assimulatus sum, hoc est condescendi eis non quod eram apparui.
15.1.14 Quomodo autem sit, ipse nouit solus, quod per prophetam significauit: Ego uisionem multiplicaui, et in manibus prophetarum assimilatus sum, hoc est, permisi. Non tamen id quod eram me ostendi.
15.1.14 Quo modo autem sit, ipse nouit solus, quod per prophetam significauit: Ego visiones multiplicaui, et in manibus prophetarum assimilatus sum: hoc est permisi, non tamen id quod eram me ostendi.
15.1.14 Quomodo autem sit, ipse solus novit. Et hoc per prophetam quemdam ipse Deus et Pater declaravit. Ego, inquit, visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum; id est, me attemperavi, neque id quod eram apparui.