Homilia XV (xiv)

15.1.1 Deum nemo uidit unquam. Vnigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse narrauit. Sacrae scripturae uerba non uult deus ut simpliciter, sed multa cum prudentia intelligantur.

15.1.2 Ideo beatus Dauid saepe numero in psalmis ad doctrinam nostram: Reuela, inquit, oculos meos, et intelligam mirabilia ex lege tua. Item et eius filius. Quod oportet tanquam argentum exquirere sapientiam, et tanquam thesaurum perscrutari.

15.1.3 Praeterea dominus Iudaeos admonuit: Scrutamini scripturas. Quod non utique dixisset, si perfacile et prima tantum1470: tantam lectione possent intelligi.

15.1.4 Quod enim in medio et in promptu positum est, nemo sane perscrutatur. Sed quod obscurum et latens id multa indiget inquisitione, ut inueniatur. Iccirco thesaurum absconditum scripturas appellauit, ut ad earum1470/1486: eorum nos inquisitionem excitaret.

15.1.5 Haec1470: Hic autem nobis dicta sunt, ne simpliciter et temere, sed summa cum attentione scripturam accipiamus. Nam siquis ipsa duntaxat uerba nuda et, ut dicuntur, acciperet, multa absurda de deo necesse esset suspicari.

15.1.6 Etenim hominem eum esse, pecunia corrumpi, iracundum, furibundum, alia1530: aliaque de eo non1530: om. his peiora intelliget. Verum si reconditam uerbis sententiam depraehenderit, omnia purgabuntur.

15.1.7 Nam proposita nobis lectio sinum deum habere dicit, quod est proprium corporis. Sed nemo tam insipiens est, qui incorporeum corpus arbitretur. Vt igitur digne spiritalem sensum accipiamus, agite altius hunc locum inuestigemus. Deum nemo uidit unquam.

15.1.8 Quam nam haec particula cum superioribus habet consequentiam? Vt ostendat euangelista beneficiorum dei magnitudinem, et horum eorumque, quae per Moysen data sunt incomparabilem differentiam, probabilem causam, personae adducit dignitatem, quae maiora effecerit.

15.1.9 Ille enim cum seruus esset merito inferiorum factus est rerum minister. Hic autem dominus et rex et regis filius longe maiora nobis contulit, qui cum patre semper est, et semper eum intuetur. Propterea inquit: Deum nemo uidit unquam, sed unigenitus filius.

15.1.10 Quid igitur dicemus clarissimo prophetae Hesaiae, cum inquit:F: inquit? Vidi dominum in throno altissimo sedentem?B/F: sedentem. Quid Ioanni de eo testimonium perhibenti?1470/1486/1530: perhibenti quod haec dixit quando uidit gloriam eius, et de eo locutus est.1470/1486/1530: est? Quid Hiezecieli? Etenim ipse quoque super cherubim eum sedentem uidit.

15.1.11 Quid praeterea Danieli dicenti:B/F: dicenti? Antiquus dierum sedit?B/F: sedit? Quid ipsi Moysi:B/F: Moysi? Ostende mihi gloriam tuam?B/F: tuam. Iacob autem etiam ab hoc appellationem accoepit, cum Israel uocatus est, quod deum uidens interpretatur. Necnon et alii ipsum uiderunt.

15.1.12 Quid Ioannes:B/F: Ioannes? Deum nemo uidit unquam?B/F: unquam, ut ostendat illa omnia permissionis fuisse, non ipsius purae substantiae. Nam si ipsam uidissent, nulla ex parte differentem uidissent.

15.1.13 Quippe quae simplex et pura est, non composita, nec descriptibilisB: descriptibibilis. Non iacet, non stat, non ambulat. Haec enim1486/1530: om. omnia corporis sunt officia.

15.1.14 Quomodo autem sit, ipse nouit solus, quod per prophetam significauit: Ego uisionem multiplicaui, et in manibus prophetarum assimilatus sum, hoc est, permisi. Non tamen id quod eram me ostendi.

15.1.15 Cum enim eius filius uera carne accepta uenturus esset in mundum, multo ante sanctos uiros ad diuinae substantiae uisionem exercuit, ita ut uidere poterant. Nam id quod est deus, non modo prophetae non uiderunt, sed neque angeli1486: fol.32va), neque archangeli.

15.1.16 Sed si eos perconctaberis, nihil ab iis1470/1486/1530: his de dei substantia audies, sed tantum referentes: Gloria in altissimis deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. Si cherubim et seraphim sanctificationis laudem audies, plenum esse caelum et terram gloriaB: glorie eius.

15.1.17 Si supernas uirtutes tibi item respondebunt, sibi unum opus esse, ut deum laudent: Laudate eum, inquit, omnes uirtutes eius. Solus autem ipsum uidet filius et spiritus sanctus. Quod si omnis natura creata est, qua nam ratione increatum uidereF: uideri poterit?

15.1.18 Et si incorpoream uirtutem quamuis genitam non possumus manifeste conspicari, et hoc saepe numero in angelis ostensum est, multominus incorpoream et ingenitam substantiam.

15.1.19 Quare Paulus: Quem, inquit, uidit nemo hominum, neque uidere potest. Solo ne igitur patri hoc praecipuum est1470/1486/1530: inest, non autem filio? Audi hac etiam in parte quid superius dicat: Quod1486/1530: Qui est imago dei inuisibilis.

15.1.20 Qui autem inuisibilis imago est, ipsum quoque inuisibilem esse necesse est, aliter non esset uera imago. Propterea inquit: Qui manifestus est in carne. Manifestatio autem per carnem non est secundum substantiam.

15.1.21 Nam quod ipse inuisibilis sit non solum hominibus, sed et supernis uirtutibus. Cum dixerit Paulus: Manifestum esse in carne, subdidit: Visum ab angelis.

15.2.1 Ergo ex quo carnem induit, ante non ita uidebatur, cum ipsis quoque inuisibilis esset substantia. Quamobrem igitur inquit: Nolite despicere unum de1470/1486/1530: ex his minimis. Dico enim uobis, quod angeli eorum semper uident faciem patris mei, qui est in caelis?

15.2.2 Quid ergo?1470/1486/1530: ergo: faciem deus habet, et caelo circunscribitur? Sed nemo ea ageretur1530: agitetur insania, ut haec diceret1470/1486/1530: dixerit. Quae nam ergo ea sententia est1530: om.?

15.2.3 Quae et in loco illo: Beati mundi corde, quoniam ipsi deum uidebunt. Cogitationem1530: Cogitationem nanque, atque imaginationem, quam pro uiribus nostris de deo capimus, eam uisionem appellat. Neque aliter de angelis intelligendum est, propter puram ipsorum, et nullo somnoB: somnio obnoxiam naturam, cum nihil aliud quam deum semper mente agitentB/1470: agitet.

15.2.4 Propterea Christus: Nemo, inquit, cognoscit patrem nisi filius. Quid, inquam1470/1486/1530: inquam?, num omnes in ignorantia uiuimus? Absit. Sed nemo ita cognouit patrem ut filius.

15.2.5 Vt igitur multi, quisque pro captu suo ipsum uiderunt, substantiam autem nemo uidit. Sic multi deum cognoscimus, non tamen ipsam substantiam qualis est, nisi solus eius unigenitus,

15.2.6 qui certam notionem uisumque et comprehensionem habet, qualem filium de patre habereB: habere de patre par est. Sicut enim cognoscit me pater, inquit, et ego cognosco patrem. Quare animaduerte quanta cum auctoritate loquatur euangelista.

15.2.7 Siquidem cum dixisset: Deum nemo uidit unquam, non prosecutus est filius, qui uidit, narrauit, sed amplius quiddam,1470/1486/1530: om. et certius unigenitus filius,1470/1486/1530: om. qui est in sinu patris,1470/1486/1530: om. ipse narrauit1470/1486/1530: om.. Nam in sinu patris esse, maius quiddam est quam uidere. Qui enim tantum uidet, non certam habet rei uisaeB: in se cognitionem.

15.2.8 Qui uero in sinu inmoratur, omnia ei perspicua sunt et certa. Ne autem audiendo: Nemo cognoscit patrem nisi filius, diceres, quod licet maiorem coeteris de patre habeat cognitionem, non tamen qualis est, nouit, ideo in sinu patris eum esse inquit euangelista. Christus autem tantum se patrem cognoscere inquit, quantum pater ipsum.

15.2.9 Perconctare quaeso, qui contradicit, nunquid cognoscat filium pater.1530: pater? Respondebit: Etiam nisi omnino insaniat. Deinde illud iterum interrogabimus: Quid autem,1470/1486/1530: autem? certa ne quadam uisione et scientia ipsum uidet, et id quod est manifeste cognoscit?

15.2.10 Certe assentietur1470/1486/1530: assentiet. Hinc collige certam filii de patre compraehensionem. Ipse enim inquit: Sicut cognoscit me pater, et ego cognosco patrem. Et alibi: Nemo deum uidit, nisi qui ex deo est.

15.2.11 Hac, ut dixi, gratia euangelista sinus meminit, quo uno uerbo multam substantiae cognationem, propinquitatem, parem patri cognitionem, potestatem ostendit.

15.2.12 Non enim diuersam substantiam in sinu haberet pater, sed neque ipse auderet, si seruus, si ex multitudine unus esset in sinu domini uersari. Hoc nanque dilectissimi filii tantum est, qui multum genitori suo fidit, neque ipso ulla ex parte sit inferior. Aequa hoc cognitio significat.

15.2.13 Vis et sempiternum intelligere? Audi Moysen, quid de patre loquatur. Nam cum peteret, si interrogaretur a Iudaeis, quis ipsum miserit, quid iuberet responderi: Dic, inquit, qui est, misit me.

15.2.14 Hoc enim uerbum: Qui est, sempiternum et sine principio, et uere et proprie esse significat. Hoc idem ex ea particula: In principio erat,

15.2.15 ostendit Ioannes. Item in hoc loco1530: hoc in loco cum in sinu patris esse dicit, et ne propter nominis communicationem unum eorum, qui per gratiam facti sunt filii, significari1470/1486/1530: significare arbitreris, primum articulum addidit, qui per gratiam filios seponitB: se ponit. Inde si hoc tibi non satis est, et adhuc humi deuolueris, alio magis proprio nomine usus est, cum inquit: Vnigenitus.

15.2.16 Sin adhuc humum despicis, non recusabo, inquit euangelista, de deo sermonem faciens humanis et corporeis uerbis uti, hoc est in sinu, tantum ne uile quicquam et abiectum de Christo suspiceris. Consydera benignitatem domini, et nostri curam

15.2.17 indignis se uerbis nuncupari patitur, ut hoc saltem pacto oculos erigamus, et aliquid de se magnum concipiamus, et tu ad inferiora semper deflecteris. Dic, quaeso,F: queso? qua gratia hoc in loco sinum positum existimas?1470/1486: existimas. Crassum hoc nomen et carnale. Nunquid ut deum corpus habere suspicemur? Absit. Cur igitur?

15.2.18 Nam si neque filii dilectio, neque corpus deum esse hinc comprobatur, superfluum hoc in loco et ociosum id uerbum est. Non enim te petere recusabo, ut aliquid in hoc coniectemur.

15.2.19 Sed profecto constat nihil aliud quam summam unigeniti dilectionem et patri coaeternitatem significari. Vbique hoc perspicuum est.1470/1486/1530: est? Ille narrauit, inquit. Quid narrauit? Quod deum nemo uidit unquam, an quod unus est deus?

15.2.20 Verum hoc et reliqui prophetae et Moyses iampridem exclamat: Dominus deus tuus, dominus unus est. Et Hesaias: Ante me non est factus alius deus, et post me non est.

15.3.1 Quid igitur amplius a filio didicimus? Quod in sinu sit patris. Quid ab unigenito? Primum quidem haec eadem unigeniti operationis1530: operationes sunt.

15.3.2 Deinde longe ab eo expressiorem et magis perspicuam doctrinam accepimus, uidelicet quod spiritus deus est, et qui adorant eum in spiritu et ueritate oportet adorare, quod deum uidere est impossibile, quod eum nemo nouit nisi filius, quod pater est dilectissimi unigeniti, et alia multa, quae de eo narrata sunt.

15.3.3 Id autem uerbum narrauit, expressiorem, certioremque doctrinam demonstrat, quam1470/1486/1530: om. non apud Iudaeos tantum sed in uniuersum mundum propagauit, eumque meliorem reddidit. Prophetis enim neque Iudaei omnes fidem adhibebant, unigenito autem dei filio uniuersus orbis et paruit et credidit. Narratio igitur1486/1530: autem haec1470/1486/1530: hoc in loco doctrinae euidentiam significat.

15.3.4 Quare et uerbum et magni consilii angelus appellatur. Cum igitur perfectiore dignati simus doctrina, neque amplius per prophetas, sed per filium ad nos in ultimis his diebus deus locutus sit, longe potiorem et dignam accepto honore uitam exhibeamus.

15.3.5 Etenim absurdum est, cum tantus descenderit dominus, et non amplius per seruos, sed per se ipsum nos alloqui uoluerit, nos nihil a priscis illis differamus. Illi Moysen, nos Moysi dominum magistrum habemus.

15.3.6 Quamobrem hoc honore dignam prae nobis feramus philosophiam, et nihil cum terrenis communicemus. Propterea nobis coelitus uiuendi normam detulit, ut magistri imitatores pro uiribus efficeremur.

15.3.7 Qua autem ratione possumus Christi imitatores fieri? Si omnia in communem non nostram fecerimus utilitatem, etenim Christus non sibi ipsi morem1486: mortem gessit, sed ut scriptum est: Improperia, inquit, improperantium ceciderunt super me. Nemo priuatam quaerat utilitatem,

15.3.8 sed et proximi, ita suam quaeret1470/1486/1530: querat. Siquidem illorum res nostrae sunt. Corpus nanque unum sumus, et inuicem partes et membra. Nolimus igitur ita alter erga alterum affici, ac si penitus simus alieni.

15.3.9 Nemo illum neque amicum, neque cognatum, neque uicinum, neque quicquam cum eo sibi esse, dicat: Quomodo accedam?B: accedantur?; 1470/1486: accedam:B: accedantur?; 1470/1486: accedam: quid dicamB: dicantur; 1470: dicaB: dicantur; 1470: dica? Licet enim nihil horum1470/1486/1530: horum nihil sit, homo tamen est eiusdem naturae particeps, sub eodem domino conseruus et contubernalis, eiusdem mundi incola.

15.3.10 Quod si fidem tantum tecum communicat, iam tuum factus est membrum. Quae enim amicitia, quae familiaritas, tantam contrahere unionem posset, quantam fidei cognatio?F: cognatio.

15.3.11 Non enim quantam amicus amico debet propinquitatem, tantam nos habere inuicem oportet, sed quanta est membri ad membrum, hac amicitia et cura aliam maiorem nemo unquam inuenire posset.

15.3.12 Quemadmodum ergo is sane ridiculus foret, qui unde secum familiaritas sit, unde propinquitas perconctaretur, ita qui unde sibi cum fratre et proximo. Omnes enim in unum corpus baptizati sumus, inquit.

15.3.13 Quid significat, in unum corpus? ne diuidamur, sed mutuam consuetudinem amicitiamque tanquam unum corpus seruemus. Nolimus inuicem alter alterum contemnere, ne nos ipsos contemnamus.

15.3.14 Nemo unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fouet. Propterea hunc mundum tanquam domum unam nobis deus largitus est, et omnia aequa portione distribuit. Vnum solem omnibus lucere fecit. Vno nos tecto, caelo uidelicet, operuit. Vnam cunctis mensam, hoc est, terram, communicauit.

15.3.15 Impartitus est aliam longe maiorem, unam tamen condiscipuli intelligunt. Vnum generationis modum omnibus largitus est spiritalem. Vnum1530: Vna nobis et communis in caelo patria, idem poculum omnibus propinatur.

15.3.16 Nihil amplius diuiti et spectato uiro quam pauperi et abiecto deus exhibet, sed uniuersos pariter uocat. Carnalia pari honore, spiritalia similiter. Vnde igitur1470/1486/1530: ergo tanta huius uitae inaequalitas? ex diuitum auaritia atque insolentia.

15.3.17 Sed nolite, fratres, nolite, quaeso, ita affectos1470/1486/1530: affecti esse. Nec cum ratio ipsa et necessitas in unum nos cogat, a terrenis et caducis huius uitae bonis distrahamur, a diuitiis, dico, paupertate, sanguinis coniunctione, inimicitiis, amicitia.

15.3.18 Haec enim omnia umbra sunt, et quam umbra abiectiora habentibus caelitus uinculum caritatis. Hoc seruemus, dilectissimi, toto conatu, et1470/1486/1530: quod nullus prauus1486: paruus affectus hanc diuidere, perturbare ue poterit unitatem,

15.3.19 quam utinam omnes consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470/1486: secula Amen; 1530: secula seculorum. Amen1470/1486: secula Amen; 1530: secula seculorum. Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY