PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.1.7 quia et ea que nunc preiacet nobis lectio si non ait deum habere quod corporum est proprium. Sed nullus ita insanit ut corpus suspicetur eum qui incorporeus est esse. Vt igitur digne spirituali intelligentia omnia excipiamus, age desuper seriem perscrutemur. Deum nullus uidit, umquam ait.
CLOSE
Griffolini

15.1.7 Nam proposita nobis lectio sinum deum habere dicit, quod est proprium corporis. Sed nemo tam insipiens est, qui incorporeum corpus arbitretur. Vt igitur digne spiritalem sensum accipiamus, agite altius hunc locum inuestigemus. Deum nemo uidit unquam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.1.7 Nam proposita nobis lectio sinum deum habere dicit, quod est proprium corporis. Sed nemo tam insipiens est, qui incorporeum, corpus arbitretur. Vt igitur digne spiritalem sensum accipiamus, agite altius hunc locum inuestigemus. Deum nemo vidit vnquam.
CLOSE
Montfaucon

15.1.7 Nam in hac proposita lectione Deus dicitur sinum habere, quod est corporibus proprium. At nemo ita stultus est, ut incorporeum corpus esse putet. Ut itaque omnia spirituali sensu percipiamus, age altius hunc locum exploremus. Deum nemo vidit unquam.