Commentarius

[Homilia XV]

15.1.1 Deum nemo vidit unquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Non ea est Dei voluntas, ut sacrae Scripturae nomina tantum et verba audiamus; sed ut cum multa prudentia intelligamus.

15.1.2 Ideo beatus David plerumque sic Psalmos suos inscripsit, in intellectum, et dicebat: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Post ipsum filius ejus docet, Sapientiam quasi argentum exquirendam esse; imo plusquam aurum comparandam.

15.1.3 Dominus vero Judaeos hortatur, ut scrutentur Scripturas, ad majoremque nos inducit perquisitionem. Neque enim sic loquutus fuisset, si statim a prima lectione haec intelligi possent.

15.1.4 Quod enim in medio positum statim percipitur, nemo scrutatus fuerit; sed id tantum quod obscurum est et multo eget examine. Ideo thesaurum absconditum Scripturas esse dicit, ut ad inquisitionem nos excitet.

15.1.5 Haec autem ideo dixi1862: diximus, ut ne obiter et perfunctorie Scripturae verba aggrediamur; sed cum accuratione multa. Si quispiam enim sine examine ejus dicta audiat, et omnia secundum literam accipiat, absurda multa de Deo suspicabitur.

15.1.6 Nam illum hominem esse, et aeneum, iracundum, furibundum putabit, et his deteriora de illo dogmata excipiet. Si vero profundam ejus mentem edidicerit, absurdis hujusmodi opinionibus liber erit.

15.1.7 Nam in hac proposita lectione Deus dicitur sinum habere, quod est corporibus proprium. At nemo ita stultus est, ut incorporeum corpus esse putet. Ut itaque omnia spirituali sensu percipiamus, age altius hunc locum exploremus. Deum nemo vidit unquam.

15.1.8 Ex qua illud consequentia Evangelista dicit? Postquam ostenderat tantam illam donorum Christi magnitudinem, et quam immenso haec discrimine illa quae a Moyse dispensata fuerant superarent, vult demum consentaneam differentiae causam aperire.

15.1.9 Ille enim servus cum esset, humiliorum rerum minister fuit; hic vero Dominus, rex, regis filius, longe majora nobis attulit, qui cum Patre semper est et videt eum perpetuo. Propterea haec intulit, Deum nemo vidit unquam.

15.1.10 Quid ergo dicemus vocalissimo Esaiae dicenti: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum? Quid Joanni testificanti ipsum haec dixisse, quando vidit gloriam ejus? Quid Ezechieli? nam et ipse super cherubim sedentem illum vidit.

15.1.11 Quid Danieli, qui et ipse dicit, Antiquus dierum sedit? Quid et ipsi Moysi dicenti, Ostende mihi gloriam tuam, ut manifeste videam te? Jacob vero hinc appellationem accepit, Israel vocatus: Israel enim videns Deum significat. Alii quoque ipsum viderunt.

15.1.12 Quid ergo Joannes ait, Deum nemo vidit unquam? Ut ostenderet illa omnia attemperationem quamdam esse, non nudae substantiae visionem. Nam si ipsam naturam vidissent, non diverso vidissent modo.

15.1.13 Simplex enim illa est, sine figura, sine compositione, incircumscripta; non sedet, non stat, non ambulat. Haec quippe omnia ad corpora pertinent.

15.1.14 Quomodo autem sit, ipse solus novit. Et hoc per prophetam quemdam ipse Deus et Pater declaravit. Ego, inquit, visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum; id est, me attemperavi, neque id quod eram apparui.

15.1.15 Quia enim filius ejus in vera carne nobis adventurus erat, jam olim illos exercitabat, ut Dei substantiam viderent, quantum videre poterant. Nam id quod Deus est, non modo prophetae, sed nec angeli nec archangeli vident.

15.1.16 Sed si interroges illos, nihil de substantia respondentes audies, sed tantum canentes, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax, in hominibus bona voluntas. Si a cherubinis et seraphinis aliquid ediscere velis, mysticum sanctificationis melos audies; et, pleni sunt caeli et terra gloria ejus.

15.1.17 Si supernas virtutes perconteris, nihil aliud comperies, nisi totum illis opus esse Deum laudare: Laudate, inquit, eum omnes virtutes ejus. Solus ergo Filius ipsum videt, itemque Spiritus sanctus. Creata quippe natura quomodo increatum videre possit?

15.1.18 Nam si incorpoream quamlibet virtutem, etsi ea creata sit, clare conspicere nequimus, et hoc saepe in Angelis ostensum est, multo minus incorpoream et non factam naturam videre poterimus.

15.1.19 Ideo Paulus quoque ait: Quem nemo hominum vidit, neque videre potest. Soline igitur Patri hoc praecipuum competit, non autem Filio? Apage: etiam Filio inest: quod et illi insit audi Paulum declarantem: Qui est imago Dei invisibilis.

15.1.20 Qui autem invisibilis imago est, et ipse invisibilis est; alias non esset imago. Quod si alibi dicat, Deus manifestatus est in carne; ne mireris: nam manifestatio per carnem, non secundum essentiam facta est.

15.1.21 Siquidem ipsum invisibilem esse, non modo hominibus, sed etiam supernis virtutibus, ostendit Paulus. Cum dixisset enim, manifestatus est in carne, subdidit, visus est angelis.

15.2.1 Itaque tunc angelis visus est, cum carnem induit: antea autem ipsum non ita videbant: siquidem substantia ipsis invisibilis erat. Et quomodo, inquies, dicit Christus, Ne contemnatis unum ex his pusillis: Dico enim vobis, quod angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est?

15.2.2 Quid enim, num faciem habet Deus, et in caelis circumscribitur? Verum nemo ita insaniat, ut haec dicat. Quid ergo nunc dicitur?

15.2.3 Quemadmodum cum ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; de illa quae secundum mentem est visione loquitur nobis possibili, et de cogitatione Deum respiciente; sic et de angelis dicendum est, ipsos per puram et vigilem naturam suam nihil aliud, quam Deum, semper imaginari.

15.2.4 Ideo ipse quoque ait, Nemo novit Patrem, nisi Filius. Quid igitur? Omnesne in ignorantia sumus? Absit. Sed nemo sic novit, ut Filius.

15.2.5 Ut igitur multi pro captu suo ipsum viderunt; substantiam vero nemo vidit; sic et nunc omnes Deum novimus, substantiam vero ejus quae sit nemo novit, nisi is qui ex ipso natus est.

15.2.6 Cognitionem enim hic dicit certam visionem et comprehensionem, talemque qualem Pater de Filio habet. Sicut enim cognoscit me Pater, inquit, et ego cognosco Patrem. Quapropter vide cum quanta securitate loquatur Evangelista.

15.2.7 Cum dixisset enim, Deum nemo vidit unquam, non addidit, Filius qui vidit, narravit; sed aliquid aliud amplius, quam videre, posuit, cum dixit, qui est1862: et in sinu Patris: multo enim amplius, quam videre, est esse in sinu Patris. Nam qui solum videt, non accuratam omnino rei visae cognitionem habet.

15.2.8 Qui autem in sinu versatur, nihil ignoraverit. Ne ergo audiens, Nemo novit Patrem, nisi Filius, dicas, si amplius quam alii novit, at non novit quantus sit; ideo Evangelista dicit ipsum in sinu Patris versari; ipseque Christus se tantum illum nosse dicit, quantum Pater Filium.

15.2.9 Contradicentem ergo interroga. Cognoscitne Pater Filium? Respondebit, Etiam, nisi insaniat. Deinde interrogare pergamus: Accuratane visione et cognitione ipsum novit et videt, ac quidnam sit plane cognoscit?

15.2.10 Illud etiam fatebitur. Hinc collige accuratam Filii de Patre cognitionem. Ipse namque dixit, Sicut novit me Pater, ita et ego cognosco Patrem; et alibi, Deum nemo vidit, nisi qui est ex Deo.

15.2.11 Ideo, ut dixi, Evangelista sinum commemorat, omnia hoc uno verbo nobis declarans, quod multa sit substantiae cognatio et unitas; quod omnino par sit utrinque cognitio, quod par potestas.

15.2.12 Non enim aliquem alterius substantiae Pater in sinu habuerit: neque ille auderet, si servus et ex aliorum numero esset, in sinu Patris versari: hoc enim veri Filii tantum est, qui multa fiducia cum Patre utatur, nihilque minus quam ille habeat.

15.2.13 Vis aeternitatem ejus discere? audi quae dicat Moyses de Patre: Cum enim interrogaret, quid, quaerentibus Aegyptiis quis ipsum misisset, responsurus ipse esset, jussus est dicere, Qui est, misit me.

15.2.14 Illud autem, Qui est, ipsum semper esse significat, atque etiam sine principio, vere et proprie esse. Hoc significat etiam illud, In principio erat, ipsumque semper esse indicat.

15.2.15 Hoc igitur dicto hic usus est Joannes, ostendens Filium sine principio et ab aeterno in sinu Patris esse. Ne itaque ob nominis consortium putares illum ex eorum numero esse qui per gratiam filii sunt, adest articulus qui distinguat illum ab iis qui per gratiam sunt filii. Quod si hoc tibi non sit satis, et si adhuc versus terram pronus incedis, magis proprium audi nomen, Unigenitus.

15.2.16 Sin adhuc humum respicis, non dubitabo humanum de Deo proferre verbum, nempe sinum; tantum ne quidpiam humile suspiceris. Vidistin’ benignitatem et providentiam Domini?

15.2.17 Indignas sibi voces adscribit Deus; ut vel sic videas, ac magnum quid et sublime cogites, et tu humi repis? Dic enim mihi cur sinus hic memoratur, quod crassum et carnale nomen est? An ut Deum esse corpus suspicemur? Absit, inquies. Cur ergo?

15.2.18 Nam si per hoc verbum, nec verus Filius esse probatur, nec Deum incorporeum esse statuitur, frustra jactatur hoc dictum nullius usus. Cur ergo dictum est? neque enim ab hac quaestione desistam.

15.2.19 Annon palam est ideo prolatum esse, ut non aliud ex illo percipiamus, quam quod ille sit vere Unigenitus, quod coaeternus Patri? Ille enarravit, inquit. Quid enarravit? Deum nemo vidit unquam. Unus est Deus.

15.2.20 Sed hoc et reliqui Prophetae, et Moyses frequentissime clamat: Dominus Deus tuus, Dominus unus est: et Esaias, Ante me non est factus alius Deus, et post me non est.

15.3.1 Quid ergo aliud a Filio didicimus, utpote qui sit in sinu Patris? Quid ab Unigenito? Primo quod haec sint ex ejus operatione.

15.3.2 Deinde, nos longe clariorem accepisse doctrinam, et cognoscere quod Spiritus sit Deus, et quod qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare debeant: insuperque illud ipsum, impossibile esse Deum videre, et neminem ipsum cognoscere, nisi Filium: et quod sit Pater veri Unigeniti; et quaecumque alia de illo enarrata sunt.

15.3.3 Illud autem, enarravit, clariorem et apertiorem effert doctrinam, quam non Judaeis modo, sed etiam toti orbi tradidit et complevit. Prophetis certe, ne Judaei quidem omnes attendebant; Unigenito autem Dei, totus orbis cessit et credidit. Enarratio itaque hic doctrinae evidentiam significat.

15.3.4 Ideoque et Verbum dicitur, et magni consili1862: consilii Angelus. Quoniam igitur et majore et perfectiore doctrina dignati sumus, Deo non ultra per Prophetas, sed per proprium Filium nobis extremis hisce diebus loquente, vitae institutum longe melius, et tanto honore dignum exhibeamus.

15.3.5 Absurdum enim esset, si cum ipse tantum descenderit, ut non ultra per servos suos nos alloqui velit, sed per seipsum; nos nihil amplius quam illi priores exhibeamus1862: exhiberemus. Illi Moysem, nos Moysis dominum doctorem habemus.

15.3.6 Tanti ergo honoris dignam philosophiam proferamus, nihilque habeamus cum terra commune. Ideo namque ille de caelis nobis doctrinam attulit, ut eo cogitationem nostram transferret, et pro virili nostra imitatores doctoris nostri simus.

15.3.7 Et quomodo possumus, inquies, imitatores Christi esse? Si omnia ad communem utilitatem faciamus, nec quae nostra sunt quaeramus. Nam et Christus ait, non sibi ipsi placuit; sed sicut scriptum est, Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Nemo igitur quod suum est quaerat.

15.3.8 Sic enim quis quod suum est quaerit, si quod proximum spectat, respiciat. Nam quae proximi sunt, nostra sunt. Corpus unum sumus, alter alterius membra et partes. Ne igitur ita affecti simus ac si segregati essemus.

15.3.9 Ne quis dixerit, Ille mihi amicus non est, non cognatus, non vicinus, neque quid commune cum illo habeo: quomodo accedam? quid dicam? Etiamsi enim non cognatus, etiamsi non amicus sit; at homo est ejusdem naturae, eumdem habens dominum, conservus, contubernalis: in eodem quippe mundo est.

15.3.10 Quod si eamdem fidem habeat, ecce membrum est tuum. Quae amicitia tantam conjunctionem efficere potest, quantam fidei cognatio?

15.3.11 Neque enim tanta solum propinquitas inter nos exhibenda, quanta est amici ad amicum; sed quanta membri ad membrum. Hoc quippe amicitiae et necessitudinis genere, nullum majus reperias.

15.3.12 Quemadmodum nec dicere possis, Unde mihi familiaritas et necessitudo cum illo: id enim ridiculum est, sic nec de fratre hoc dicere possis. Omnes enim, inquit, in unum corpus baptizati sumus.

15.3.13 Cur in unum corpus? ut non segregemur; sed ut ex mutua necessitudine et amicitia, unius corporis conditionem servemus. Ne ergo proximum despiciamus, ut ne nos ipsos contemnamus.

15.3.14 Nemo, inquit, carnem suam odio habet, sed nutrit et fovet. Ideo domum unam hunc mundum dedit nobis Deus, omnia ex aequo distribuit: unum accendit omnibus solem, unum tectum extendit caelum, unam paravit mensam, terram.

15.3.15 Dedit quoque alteram mensam, hac longe majorem, sed hanc unam, ut sciunt mysteriorum consortes; unum spiritualem generationis modum omnibus largitus est. Una est omnibus patria in caelis: ex eodem calice omnes bibimus.

15.3.16 Nihil diviti plus aut preciosius, nihil pauperi vilius vel minus datur. Sed omnes ex aequo vocavit, et carnalia et spiritualia aequaliter tradidit. Unde ergo tanta in vita inaequalitas? Ex divitum avaritia et arrogantia.

15.3.17 Sed ne quaeso, fratres, ita in posterum agatur, communibus et magis necessariis nos una copulantibus, ne a terrenis et vilibus rebus distrahamur; a divitiis, inquam, et paupertate, a cognatione corporea, ab odio, et amicitia.

15.3.18 Haec quippe omnia umbra sunt, et umbra abjectiora iis, qui superna caritate colligantur. Hoc vinculum infractum servemus: nihilque ex malignis spiritibus surrepere poterit, quod hanc unitatem dividat.

15.3.19 Quam nos omnes assequi contingat, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria, una cum sancto Spiritu, nunc et semper, et in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY