PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.3.4 Ideo et uerbum dicitur, et magni consilii angelus. Quia igitur et maiori et perfectiori digni sumus doctrina, non ultra per prophetas, sed per filium dei in ultimis diebus loquentem nobis multo maiorem et honore dignam monstremus conuersationem.
CLOSE
Griffolini

15.3.4 Quare et uerbum: et magni consilii angelus appellatur. cum igitur perfectiore dignati simus doctrina. neque amplius per prophetas. sed per filium ad nos in ultimis his diebus deus locutus sit. longe potiorem et dignam accepto honore uitam exhibeamus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.3.4 Quare et verbum, et magni consilii angelus appellatur. cum igitur perfectiore dignati simus doctrina, neque amplius per prophetas, sed per filium ad nos in vltimis his diebus deus locutus sit, longe potiorem, et dignam accepto honore vitam exhibeamus.
CLOSE
Montfaucon

15.3.4 Ideoque et Verbum dicitur, et magni consili1862: consilii Angelus. Quoniam igitur et majore et perfectiore doctrina dignati sumus, Deo non ultra per Prophetas, sed per proprium Filium nobis extremis hisce diebus loquente, vitae institutum longe melius, et tanto honore dignum exhibeamus.