Omelia XV (xiv)
15.1.1 Deum nemo vidit vnquam. Vnigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarrauit. Sacrae scripturae verba non vult deus vt simpliciter, sed multa cum prudentia intelligantur.
15.1.2 Ideo beatus Dauid saepenumero in psalmis suis titulum praescribebat, in intellectum, et dicebat: Reuela oculos meos, et intelligam mirabilia ex lege tua. Item et eius filius: Quod oportet tanquam argentum exquirere sapientiam, et tanquam thesaurum perscrutari.
15.1.3 Praeterea dominus Iudaeos admonuit: Scrutamini scripturas: quod non vtique dixisset, si perfacile et prima tantum lectione possent intelligi.
15.1.4 Quod enim in medio, et in promptu positum est, nemo sane perscrutatur: sed quod obscurum et latens, id multa indiget inquisitione, vt inueniatur. Idcirco thesaurum absconditum scripturas appellauit, vt ad earum nos inquisitionem excitaret.
15.1.5 Haec autem nobis dicta sunt, ne simpliciter et temere, sed summa cum attentione scripturam accipiamus. Nam si quis ipsa duntaxat verba nuda, et vt dicuntur acciperet, multa absurda de deo necesse esset suspicari.
15.1.6 Etenim hominem eum esse, pecunia corrumpi iracundum, furibundum, aliaque de eo his peiora intelliget. Verum si reconditam verbis sententiam deprehenderit, omnia purgabuntur.
15.1.7 Nam proposita nobis lectio sinum deum habere dicit, quod est proprium corporis. Sed nemo tam insipiens est, qui incorporeum, corpus arbitretur. Vt igitur digne spiritalem sensum accipiamus, agite altius hunc locum inuestigemus. Deum nemo vidit vnquam.
15.1.8 Quamnam haec particula cum superioribus habet consequentiam? Vt ostendat euangelista beneficiorum dei magnitudinem, et horum eorumque quae per Mosem data sunt incomparabilem differentiam, probabilem causam, personae adducit dignitatem, quae maiora effecerit.
15.1.9 Ille enim cum seruus esset, merito inferiorum factus est rerum minister. Hic autem dominus et rex, et regis filius longe maiora nobis contulit, qui cum patre semper est, et semper eum intuetur: propterea inquit, Deum nemo vidit vnquam, sed vnigenitus filius.
15.1.10 Quid igitur dicemus clarissimo prophetae Esaiae, cum inquit: Vidi dominum in throno altissimo sedentem?1603: sedentem. Quid Ioanni de eo testimonium perhibenti, quod haec dixit, quando vidit gloriam eius, et de eo locutus est? Quid Ezechieli? Etenim ipse quoque super Cherubin eum sedentem vidit.
15.1.11 Quid praeterea Danieli dicenti: Antiquus dierum sedit? Quid ipsi Mosi: Ostende mihi gloriam tuam manifeste vt videam te? Iacob autem etiam ab hoc appellationem accepit, cum Israel vocatus est, quod deum videns interpretatur. Necnon et alii ipsum viderunt.
15.1.12 Quid Ioannes: Deum nemo vidit vnquam? Vt ostendat illa omnia permissionis fuisse, non ipsius purae substantiae. Nam si ipsam vidissent, nulla ex parte differentem vidissent:
15.1.13 quippe quae simplex, et pura est, non composita, nec descriptibilis. Non iacet, non stat, non ambulat. Haec omnia corporis sunt officia.
15.1.14 Quo modo autem sit, ipse nouit solus, quod per prophetam significauit: Ego visiones multiplicaui, et in manibus prophetarum assimilatus sum: hoc est permisi, non tamen id quod eram me ostendi.
15.1.15 Cum enim eius filius vera carne accepta venturus esset in mundum, multo ante sanctos viros ad diuinae substantiae visionem exercuit, ita vt videre poterant. Nam id quod est deus, non modo prophetae non viderunt, sed neque angeli, neque archangeli.
15.1.16 Sed si eos percontaberis, nihil ab his de dei substantia audies, sed tantum referentes: Gloria in altissimis deo, et in terra pax in1603: om. hominibus bona voluntas. Si Cherubin et Seraphin, sanctificationis laudem audies, plenum esse coelum et terram gloria eius.
15.1.17 Si supernas virtutes, tibi item respondebunt, sibi vnum opus esse, vt deum laudent: Laudate eum, inquit, omnes virtutes eius. Solus autem ipsum videt filius et spiritus sanctus. Quod si omnis natura creata est, quanam ratione increatum videre poterit?
15.1.18 Nam si incorpoream virtutem, quanuis genitam, non possumus manifeste conspicari, et hoc saepenumero in angelis ostensum est: multo minus incorpoream, et ingenitam substantiam.
15.1.19 Quare Paulus: quem, inquit, vidit nemo hominum, neque videre potest. Soline igitur patri hoc praecipuum inest, non autem filio? Audi hac etiam in parte quid superius dicat: Qui est imago dei inuisibilis.
15.1.20 Qui autem inuisibilis imago est, ipsum quoque inuisibilem esse necesse est, aliter non esset vera imago. Propterea inquit: Qui manifestatus est in carne. Manifestatio autem per carnem non est secundum substantiam.
15.1.21 Nam quod ipse inuisibilis sit, non solum hominibus, sed et supernis virtutibus, cum dixisset Paulus, manifestatum esse in carne: subdidit, visum ab angelis.
15.2.1 Ergo ex quo carnem induit, tunc visus est ab angelis: antea vero non ita videbatur, cum ipsis quoque inuisibilis esset substantia. Quamobrem igitur inquit, Nolite despicere vnum ex his minimis: dico enim vobis quod angeli eorum semper vident faciem patris mei, qui in coelis est?
15.2.2 Quid ergo,1603: ergo? faciem deus habet,1603: habet? et coelo circumscribitur? Sed nemo ea agitetur insania, vt haec dixerit. Quae nam ergo ea sententia?
15.2.3 quae et in loco illo: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt. Cogitationem namque, atque imaginationem, quam pro viribus nostris de deo capimus, eam visionem appellat. Neque aliter de angelis intelligendum est, propter puram ipsorum, et nullo somno obnoxiam naturam, cum nihil aliud quam deum semper mente agitent.
15.2.4 Propterea Christus: Nemo, inquit, cognoscit patrem, nisi filius. Quid inquam? Num omnes in ignorantia viuimus? Absit. Sed nemo ita cognouit patrem, vt filius.
15.2.5 Vt igitur multi, quisque pro captu suo ipsum viderunt, substantiam autem nemo vidit: sic multi deum cognoscimus, non tamen ipsam substantiam qualis est, nisi solus eius vnigenitus,
15.2.6 qui certam notionem, visumque, et comprehensionem habet, qualem filium de patre habere par est. Sicut enim cognoscit me pater, inquit, et ego cognosco patrem. Quare animaduerte quanta cum authoritate loquatur Euangelista.
15.2.7 Siquidem cum dixisset, Deum nemo vidit vnquam: non prosecutus est, filius qui vidit narrauit, sed aliud quiddam amplius quam videre posuit, dicens, qui est in sinu patris. Nam in sinu patris esse, maius quiddam est, quam videre. Qui enim tantum videt, non certam habet rei visae cognitionem:
15.2.8 qui vero in sinu immoratur, omnia ei perspicua sunt et certa. Ne autem audiendo: Nemo cognoscit patrem nisi filius, diceres quod licet maiorem caeteris de patre habeat cognitionem, non tamen qualis est nouit, ideo in sinu patris eum esse inquit euangelista. Christus etiam tantum se patrem cognoscere, inquit, quantum pater ipsum.
15.2.9 Percontare quaeso, eum1603: cum qui contradicit, nunquid cognoscat filium pater? respondebit, Etiam, nisi omnino insaniat. Deinde illud iterum interroga: Quid autem? certane quadam visione, et scientia ipsum videt, et id quod est manifeste cognoscit?
15.2.10 Certe assentiet. Hinc collige certam filii de patre comprehensionem. Ipse enim inquit: Sicut cognoscit me pater, et ego cognosco patrem. Et alibi: Nemo deum vidit, nisi qui ex deo est.
15.2.11 Hac vt dixi gratia Euangelista sinus meminit, quo vno verbo multam substantiae cognationem, propinquitatem, parem patri cognitionem, potestatem ostendit.
15.2.12 Non enim diuersam substantiam in sinu haberet pater, sed neque ipse auderet, si seruus, si ex multitudine vnus esset in sinu domini versari. Hoc nanque dilectissimi filii tantum est, qui multum genitori suo fidit, neque ipso vlla ex parte sit inferior.
15.2.13 Vis et sempiternum intelligere? audi Mosem quid de patre loquatur. Nam cum peteret si interrogaretur a Iudaeis, quis ipsum miserit, quid iuberet responderi: Dic, inquit, qui est, misit me.
15.2.14 Hoc enim verbum, Qui est: sempiternum et sine principio, et vere, et proprie esse significat. Hoc idem ex ea particula, In principio erat,
15.2.15 ostendit Ioannes. Item hoc in loco, cum in sinu patris esse dicit, et ne propter nominis communicationem, vnum eorum, qui per gratiam facti sunt filii, significare arbitreris: primum articulum addidit, qui per gratiam filios seponit. Inde si hoc tibi non satis est, et adhuc humi deuolueris, alio magis proprio nomine vsus est, cum inquit, Vnigenitus.
15.2.16 Sin adhuc humum despicis, non recusabo, inquit euangelista, de deo sermonem faciens, humanis et corporeis verbis vti, hoc est in sinu: tantum ne vile quicquam et abiectum de Christo suspiceris. Considera benignitatem domini, et nostri curam.
15.2.17 Indignis se verbis nuncupari patitur, vt hoc saltem pacto oculos erigamus, et aliquid de se magnum concipiamus, et tu ad inferiora semper deflecteris:1603: deflecteris? Dic quaeso, qua gratia hoc in loco sinum1603: sinu positum existimas? Crassum hoc nomen et carnale. Nunquid vt deum corpus habere suspicemur? Absit. Cur igitur?
15.2.18 Nam si neque filii dilectio, neque corpus deum esse hinc comprobatur, superfluum hoc in loco, et ociosum id verbum est. Non enim te petere recusabo, vt aliquid in hoc coniectemur.
15.2.19 Sed profecto constat, nihil aliud quam summam vnigeniti dilectionem, et patri coaeternitatem significari. Vbique hoc perspicuum est. Ille enarrauit, inquit. Quid enarrauit? Quod deum nemo vidit vnquam: an quod vnus est deus?
15.2.20 Verum hoc et reliqui prophetae, et Moses iampridem exclamat, Dominus deus tuus, dominus vnus est. Et Esaias: Ante me non est factus alius deus, et post me non est.
15.3.1 Quid igitur amplius a filio didicimus, qui in sinu patris est? Quid1603: Qui ab vnigenito? Primum quidem haec eadem vnigeniti operationes sunt,
15.3.2 deinde longe ab eo expressiorem, et magis perspicuam doctrinam accepimus, videlicet quod spiritus deus est: et qui adorant1603: adorat eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Quod deum videre est impossibile, quod eum nemo nouit nisi filius, quod pater est dilectissimi vnigeniti, et alia multa, quae de eo narrata sunt.
15.3.3 Id autem verbum, enarrauit, expressiorem, certioremque doctrinam demonstrat, quam non apud Iudaeos tantum, sed in vniuersum mundum propagauit, eumque meliorem reddidit: prophetis enim neque Iudaei omnes fidem adhibebant, vnigenito autem dei filio vniuersus orbis et paruit, et credidit. Enarratio autem hoc in loco doctrinae euidentiam significat.
15.3.4 Quare et verbum, et magni consilii angelus appellatur. cum igitur perfectiore dignati simus doctrina, neque amplius per prophetas, sed per filium ad nos in vltimis his diebus deus locutus sit, longe potiorem, et dignam accepto honore vitam exhibeamus.
15.3.5 Etenim absurdum est si cum tantus descenderit dominus, et non amplius per seruos, sed per seipsum nos alloqui voluerit, nos nihil a priscis illis differamus. Illi Mosem, nos Mosi dominum, magistrum habemus.
15.3.6 Quamobrem hoc honore dignam prae nobis feramus philosophiam, et nihil cum terrenis communicemus. Propterea nobis coelitus viuendi normam detulit, vt eo cogitationem transferremus, vt magistri imitatores pro viribus efficeremur.
15.3.7 Qua autem ratione possumus Christi imitatores fieri? Si omnia in communem non nostram fecerimus vtilitatem, etenim Christus, inquit, non sibi ipsi placuit, sed sicut scriptum est: improperia improperantium tibi ceciderunt super me. Nemo priuatam quaerat vtilitatem,
15.3.8 sed et proximi, ita suam quaerit: siquidem illorum res nostrae sunt. Corpus nanque vnum sumus, et inuicem partes et membra. Nolimus igitur ita alter erga alterum affici, ac si penitus simus alieni.
15.3.9 Nemo illum neque amicum, neque cognatum, neque vicinum, neque quicquam cum eo sibi esse dicat: Quo modo accedam? quid dicam? Licet enim horum nihil sit, homo tamen est eiusdem naturae particeps, sub eodem domino conseruus, et contubernalis: eiusdem enim mundi est incola.
15.3.10 Quod si fidem1603: fide eandem tecum communicat, iam tuum factus est membrum. Quae enim amicicia, quae familiaritas tantam contrahere vnionem posset, quantam fidei cognatio?
15.3.11 Non enim quantam amicus amico debet propinquitatem, tantam nos habere inuicem oportet, sed quanta est membri ad membrum: hac amicicia et cura aliam maiorem nemo vnquam inuenire posset.
15.3.12 Quemadmodum ergo is sane ridiculus foret, qui vnde secum familiaritas sit, vnde propinquitas percontaretur: ita qui vnde sibi cum fratre et proximo. Omnes enim in vnum corpus baptizati sumus, inquit.
15.3.13 Quid significat, in vnum corpus? ne diuidamur, sed vt mutuam consuetudinem, amiciciamque tanquam vnum corpus seruemus. Nolimus inuicem alter alterum contemnere, ne nosipsos contemnamus.
15.3.14 Nemo vnquam carnem suam odio habuit, sed nutrit, et fouet. Propterea hunc mundum tanquam domum vnam nobis deus largitus est, [et omnia aequa portione distribuit.] Vnum Solem omnibus lucere fecit. Vno nos tecto, coelo videlicet, operuit. Vnam cunctis mensam, hoc est terram communicauit,
15.3.15 impartitus est etiam aliam longe maiorem, vnam tamen condiscipuli intelligunt. Vnum generationis modum omnibus largitus est spiritalem. Vna nobis, et communis in coelo patria, idem poculum omnibus propinatur.
15.3.16 Nihil amplius diuiti et spectato viro, quam pauperi et abiecto deus exhibet: sed vniuersos pariter vocat. Carnalia pari honore, spiritalia similiter. Vnde ergo tanta huius vitae inaequalitas? Ex diuitum auaricia, atque insolentia.
15.3.17 Sed nolite fratres, nolite quaeso, ita affecti esse: ne cum ratio ipsa et necessitas in vnum nos cogat, a terrenis et caducis huius vitae bonis distrahamur, a diuitiis dico, paupertate, sanguinis coniunctione, inimiciciis, amicicia.
15.3.18 Haec enim omnia vmbra sunt, et quam vmbra abiectiora habentibus coelitus vinculum charitatis: hoc seruemus dilectissimi toto conatu, et nullus prauus affectus hanc diuidere perturbareve poterit vnitatem:
15.3.19 quam vtinam omnes consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.