15.2.15 hac igitur et hic utitur serie Iohannes demonstrans quoniam sine principio et eternaliter sinu patris est filius. In Greco uero on habetur: Vt igitur ne propter nominis communionem,
unum quemdam eorum qui gratia facti sunt filiorum esse extimes eum, primum quidem adiectum est articulum on quo caremus separans eum ab hiis qui secundum gratiam. Si uero non hec sufficit tibi, sed adhuc deorsum te incuruas, isto principalius aliud audi nomen, unigenitus.