PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.2.17 Indigna uerba circumimponi sibi suscipit ut et ita perspicias magnum quid et altum intelligas, et tu deorsum manes? Dic enim michi gratia sinus hic assumptus est, grossum hoc nomen et carneum, ut corpus deum suspicemur? Absit. Nequequam ait: Cuius gratia igitur dictum est?
CLOSE
Griffolini

15.2.17 Indignis se uerbis nuncupari patitur. ut hoc saltem pacto oculos erigamus: et aliquid de se magnum concipiamus: et tu ad inferiora semper deflecteris. Dic queso. qua gratia hoc in loco sinum positum existimas.1530: existimas? Crassum hoc nomen et carnale. Nunquid ut deum corpus habere suspicemur? Absit. Cur igitur?
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.2.17 Indignis se verbis nuncupari patitur, vt hoc saltem pacto oculos erigamus, et aliquid de se magnum concipiamus, et tu ad inferiora semper deflecteris:1603: deflecteris? Dic quaeso, qua gratia hoc in loco sinum1603: sinu positum existimas? Crassum hoc nomen et carnale. Nunquid vt deum corpus habere suspicemur? Absit. Cur igitur?
CLOSE
Montfaucon

15.2.17 Indignas sibi voces adscribit Deus; ut vel sic videas, ac magnum quid et sublime cogites, et tu humi repis? Dic enim mihi cur sinus hic memoratur, quod crassum et carnale nomen est? An ut Deum esse corpus suspicemur? Absit, inquies. Cur ergo?