PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.3.9 neque dicat quis. Ille michi amicus non est, neque cognatus neque uicinus. Nichil habeo commune ad eum. Quomodo adibo? Quomodo loquar? Et si enim non cognatus est non amicus, sed homo est eadem participans tecum natura, eundem habens dominatorem, conseruus est et cohabitator. In eodem enim natus est mundo.
CLOSE
Griffolini

15.3.9 Nemo illum neque amicum, neque cognatum, neque uicinum, neque quicquam cum eo sibi esse, dicat: Quomodo accedam?B: accedantur?; 1470/1486: accedam:B: accedantur?; 1470/1486: accedam: quid dicamB: dicantur; 1470: dicaB: dicantur; 1470: dica? Licet enim nihil horum1470/1486/1530: horum nihil sit, homo tamen est eiusdem naturae particeps, sub eodem domino conseruus et contubernalis, eiusdem mundi incola.
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.3.9 Nemo illum neque amicum, neque cognatum, neque vicinum, neque quicquam cum eo sibi esse dicat: Quo modo accedam? quid dicam? Licet enim horum nihil sit, homo tamen est eiusdem naturae particeps, sub eodem domino conseruus, et contubernalis: eiusdem enim mundi est incola.
CLOSE
Montfaucon

15.3.9 Ne quis dixerit, Ille mihi amicus non est, non cognatus, non vicinus, neque quid commune cum illo habeo: quomodo accedam? quid dicam? Etiamsi enim non cognatus, etiamsi non amicus sit; at homo est ejusdem naturae, eumdem habens dominum, conservus, contubernalis: in eodem quippe mundo est.