PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.1.2 Propterea quidem Dauid multis in locis psalmorum suorum prescribit intellectum et dicebat: Reuela oculos meos et intelligam mirabilia de lege tua. Post hunc autem et huius filius supponens ostendit, quoniam oportet sicut argentum exquirere sapientiam. Magis autem super aurum eam emere.
CLOSE
Griffolini

15.1.2 Ideo beatus Dauid saepe numero in psalmis ad doctrinam nostram: Reuela, inquit, oculos meos, et intelligam mirabilia ex lege tua. Item et eius filius. Quod oportet tanquam argentum exquirere sapientiam, et tanquam thesaurum perscrutari.
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.1.2 Ideo beatus Dauid saepenumero in psalmis suis titulum praescribebat, in intellectum, et dicebat: Reuela oculos meos, et intelligam mirabilia ex lege tua. Item et eius filius: Quod oportet tanquam argentum exquirere sapientiam, et tanquam thesaurum perscrutari.
CLOSE
Montfaucon

15.1.2 Ideo beatus David plerumque sic Psalmos suos inscripsit, in intellectum, et dicebat: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Post ipsum filius ejus docet, Sapientiam quasi argentum exquirendam esse; imo plusquam aurum comparandam.