PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.3.7 Et qualiter ait imitatores fieri Christi? Ad communem utilitatem omnia negociantes, et non que nostra querentes. Etenim Christus ait non sibi ipsi placuit sed sicut scriptum est. Obprobria te ceciderunt super me. Nullus ergo sua querat.
CLOSE
Griffolini

15.3.7 Qua autem ratione possumus Christi imitatores fieri? Si omnia in communem non nostram fecerimus utilitatem, etenim Christus non sibi ipsi morem1486: mortem gessit, sed ut scriptum est: Improperia, inquit, improperantium ceciderunt super me. Nemo priuatam quaerat utilitatem,
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.3.7 Qua autem ratione possumus Christi imitatores fieri? Si omnia in communem non nostram fecerimus vtilitatem, etenim Christus, inquit, non sibi ipsi placuit, sed sicut scriptum est: improperia improperantium tibi ceciderunt super me. Nemo priuatam quaerat vtilitatem,
CLOSE
Montfaucon

15.3.7 Et quomodo possumus, inquies, imitatores Christi esse? Si omnia ad communem utilitatem faciamus, nec quae nostra sunt quaeramus. Nam et Christus ait, non sibi ipsi placuit; sed sicut scriptum est, Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Nemo igitur quod suum est quaerat.