PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.1.19 Ita enim et id Paulus ostendens ait: Quem uidit nullus hominum, neque uidere potest. Non igitur patri soli precipuum hoc est, filio uero non adhuc? Absit. Sed et filio. Quoniam autem et ipsi, audi Paulum indicantem: Qui est ymago dei inuisibilis.
CLOSE
Griffolini

15.1.19 Quare Paulus: Quem, inquit, uidit nemo hominum, neque uidere potest. Solo ne igitur patri hoc praecipuum est1470/1486/1530: inest, non autem filio? Audi hac etiam in parte quid superius dicat: Quod1486/1530: Qui est imago dei inuisibilis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.1.19 Quare Paulus: quem, inquit, vidit nemo hominum, neque videre potest. Soline igitur patri hoc praecipuum inest, non autem filio? Audi hac etiam in parte quid superius dicat: Qui est imago dei inuisibilis.
CLOSE
Montfaucon

15.1.19 Ideo Paulus quoque ait: Quem nemo hominum vidit, neque videre potest. Soline igitur Patri hoc praecipuum competit, non autem Filio? Apage: etiam Filio inest: quod et illi insit audi Paulum declarantem: Qui est imago Dei invisibilis.