PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.1.21 Quia quoniam et ipse inuisibilis est. Non solum hominibus sed et superioribus uirtutibus ostendit Paulus, dicens enim quoniam apparuit in carne, induxit quoniam uisus est angelus.
CLOSE
Griffolini

15.1.21 Nam quod ipse inuisibilis sit non solum hominibus, sed et supernis uirtutibus. Cum dixerit Paulus: Manifestum esse in carne, subdidit: Visum ab angelis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.1.21 Nam quod ipse inuisibilis sit, non solum hominibus, sed et supernis virtutibus, cum dixisset Paulus, manifestatum esse in carne: subdidit, visum ab angelis.
CLOSE
Montfaucon

15.1.21 Siquidem ipsum invisibilem esse, non modo hominibus, sed etiam supernis virtutibus, ostendit Paulus. Cum dixisset enim, manifestatus est in carne, subdidit, visus est angelis.