PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.2.8 Qui uero in sinibus conuersatur, non ignorabit umquam. Vt igitur audiens quoniam nullus cognoscit patrem nisi filius nequaquam dicas, quoniam et si plus omnibus nouit patrem, sed non quantus est nouit, propterea euangelista in sinu eum immorari patris dicit, et ipse Christus in tantum eum scire ait: In quantum pater filium.
CLOSE
Griffolini

15.2.8 Qui uero in sinu inmoratur, omnia ei perspicua sunt et certa. Ne autem audiendo: Nemo cognoscit patrem nisi filius, diceres, quod licet maiorem coeteris de patre habeat cognitionem, non tamen qualis est, nouit, ideo in sinu patris eum esse inquit euangelista. Christus autem tantum se patrem cognoscere inquit, quantum pater ipsum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.2.8 qui vero in sinu immoratur, omnia ei perspicua sunt et certa. Ne autem audiendo: Nemo cognoscit patrem nisi filius, diceres quod licet maiorem caeteris de patre habeat cognitionem, non tamen qualis est nouit, ideo in sinu patris eum esse inquit euangelista. Christus etiam tantum se patrem cognoscere, inquit, quantum pater ipsum.
CLOSE
Montfaucon

15.2.8 Qui autem in sinu versatur, nihil ignoraverit. Ne ergo audiens, Nemo novit Patrem, nisi Filius, dicas, si amplius quam alii novit, at non novit quantus sit; ideo Evangelista dicit ipsum in sinu Patris versari; ipseque Christus se tantum illum nosse dicit, quantum Pater Filium.