PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.1.9 Nam ille quidem famulus existens humiliorum factus est rerum minister. Hic uero dominator et rex et regis filius existens multo maiora nobis attulit, quo existens semper patri et uidens eum semper. Propterea et ita intulit dicens: Deum nullus uidit umquam.
CLOSE
Griffolini

15.1.9 Ille enim cum seruus esset merito inferiorum factus est rerum minister. Hic autem dominus et rex et regis filius longe maiora nobis contulit, qui cum patre semper est, et semper eum intuetur. Propterea inquit: Deum nemo uidit unquam, sed unigenitus filius.
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.1.9 Ille enim cum seruus esset, merito inferiorum factus est rerum minister. Hic autem dominus et rex, et regis filius longe maiora nobis contulit, qui cum patre semper est, et semper eum intuetur: propterea inquit, Deum nemo vidit vnquam, sed vnigenitus filius.
CLOSE
Montfaucon

15.1.9 Ille enim servus cum esset, humiliorum rerum minister fuit; hic vero Dominus, rex, regis filius, longe majora nobis attulit, qui cum Patre semper est et videt eum perpetuo. Propterea haec intulit, Deum nemo vidit unquam.