PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.1.16 Sed si interrogaueris eos, audies de substantia nichil respondentes. Gloria uero in excelsis deo solum cantantes, et in terra pax hominibus bona uoluntas, et si a cherubin uel a seraphin concupiueris aliquid discere, misticam sanctimonii melodiam, audies et quoniam plenum est celum et terra gloria eius.
CLOSE
Griffolini

15.1.16 Sed si eos perconctaberis, nihil ab iis1470/1486/1530: his de dei substantia audies, sed tantum referentes: Gloria in altissimis deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. Si cherubim et seraphim sanctificationis laudem audies, plenum esse caelum et terram gloriaB: glorie eius.
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.1.16 Sed si eos percontaberis, nihil ab his de dei substantia audies, sed tantum referentes: Gloria in altissimis deo, et in terra pax in1603: om. hominibus bona voluntas. Si Cherubin et Seraphin, sanctificationis laudem audies, plenum esse coelum et terram gloria eius.
CLOSE
Montfaucon

15.1.16 Sed si interroges illos, nihil de substantia respondentes audies, sed tantum canentes, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax, in hominibus bona voluntas. Si a cherubinis et seraphinis aliquid ediscere velis, mysticum sanctificationis melos audies; et, pleni sunt caeli et terra gloria ejus.