15.2.10 Et hoc omnino dicet: Ad hoc nimirum et reliquum conclude certissimam filii de patre comprehensionem. Ipse enim dixit quoniam sicut me pater, ita et ego eum agnosco et alibi. Non quia deum quispiam uidit, nisi qui est ex deo;
15.2.10 Certe assentietur1470/1486/1530: assentiet. Hinc collige certam filii de patre compraehensionem. Ipse enim inquit: Sicut cognoscit me pater, et ego cognosco patrem. Et alibi: Nemo deum uidit, nisi qui ex deo est.
15.2.10 Certe assentiet. Hinc collige certam filii de patre comprehensionem. Ipse enim inquit: Sicut cognoscit me pater, et ego cognosco patrem. Et alibi: Nemo deum vidit, nisi qui ex deo est.
15.2.10 Illud etiam fatebitur. Hinc collige accuratam Filii de Patre cognitionem. Ipse namque dixit, Sicut novit me Pater, ita et ego cognosco Patrem; et alibi, Deum nemo vidit, nisi qui est ex Deo.