PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.3.15 Dedit et alteram multo maiorem hac mensam, sed et hanc unam. Norunt ministeriorum doctores quod dicitur unum modum generationis largitus est nobis spiritualem. Vna omnibus patria que in celis. De calice quidem eodem omnes bibimus.
CLOSE
Griffolini

15.3.15 Impartitus est aliam longe maiorem, unam tamen condiscipuli intelligunt. Vnum generationis modum omnibus largitus est spiritalem. Vnum1530: Vna nobis et communis in caelo patria, idem poculum omnibus propinatur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.3.15 impartitus est etiam aliam longe maiorem, vnam tamen condiscipuli intelligunt. Vnum generationis modum omnibus largitus est spiritalem. Vna nobis, et communis in coelo patria, idem poculum omnibus propinatur.
CLOSE
Montfaucon

15.3.15 Dedit quoque alteram mensam, hac longe majorem, sed hanc unam, ut sciunt mysteriorum consortes; unum spiritualem generationis modum omnibus largitus est. Una est omnibus patria in caelis: ex eodem calice omnes bibimus.