PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.3.3 hoc autem id est exposuit apertiorem et manifestiorem demonstrat doctrinam, quam non ad Iudeos solum, sed ad omnem fecit orbem terrarum et direxit. Vnigenito uero dei, omnis orbis terrarum et subiectus est et ab illo persuasus est. Expositio igitur hec, manifestiorem indicat doctrinam.
CLOSE
Griffolini

15.3.3 Id autem uerbum narrauit, expressiorem, certioremque doctrinam demonstrat, quam1470/1486/1530: om. non apud Iudaeos tantum sed in uniuersum mundum propagauit, eumque meliorem reddidit. Prophetis enim neque Iudaei omnes fidem adhibebant, unigenito autem dei filio uniuersus orbis et paruit et credidit. Narratio igitur1486/1530: autem haec1470/1486/1530: hoc in loco doctrinae euidentiam significat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.3.3 Id autem verbum, enarrauit, expressiorem, certioremque doctrinam demonstrat, quam non apud Iudaeos tantum, sed in vniuersum mundum propagauit, eumque meliorem reddidit: prophetis enim neque Iudaei omnes fidem adhibebant, vnigenito autem dei filio vniuersus orbis et paruit, et credidit. Enarratio autem hoc in loco doctrinae euidentiam significat.
CLOSE
Montfaucon

15.3.3 Illud autem, enarravit, clariorem et apertiorem effert doctrinam, quam non Judaeis modo, sed etiam toti orbi tradidit et complevit. Prophetis certe, ne Judaei quidem omnes attendebant; Unigenito autem Dei, totus orbis cessit et credidit. Enarratio itaque hic doctrinae evidentiam significat.