PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.1.17 Si superiores uirtutes inuestigaueris, nichil aliud inuenies, quam quoniam unum opus est eis laudare dominum. Laudate enim eum ait omnes uirtutes eius. Solus igitur eum uidet filius et spiritus sanctus. Quod autem creabilis nature est, qualiter et uidere poterit quod increabile est?
CLOSE
Griffolini

15.1.17 Si supernas uirtutes tibi item respondebunt, sibi unum opus esse, ut deum laudent: Laudate eum, inquit, omnes uirtutes eius. Solus autem ipsum uidet filius et spiritus sanctus. Quod si omnis natura creata est, qua nam ratione increatum uidereF: uideri poterit?
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.1.17 Si supernas virtutes, tibi item respondebunt, sibi vnum opus esse, vt deum laudent: Laudate eum, inquit, omnes virtutes eius. Solus autem ipsum videt filius et spiritus sanctus. Quod si omnis natura creata est, quanam ratione increatum videre poterit?
CLOSE
Montfaucon

15.1.17 Si supernas virtutes perconteris, nihil aliud comperies, nisi totum illis opus esse Deum laudare: Laudate, inquit, eum omnes virtutes ejus. Solus ergo Filius ipsum videt, itemque Spiritus sanctus. Creata quippe natura quomodo increatum videre possit?