PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.2.1 Itaque et angelus tunc uisus est, quando carnem circumduebat. Ante hoc enim non uidebant eum ita. Qui et eis inuisibilis substantia erat. Et qualiter ait Christus dixit: Ne contempnatis unum paruorum horum. Dico enim uobis semper. Vident faciem patris mei qui in celis est.
CLOSE
Griffolini

15.2.1 Ergo ex quo carnem induit, ante non ita uidebatur, cum ipsis quoque inuisibilis esset substantia. Quamobrem igitur inquit: Nolite despicere unum de1470/1486/1530: ex his minimis. Dico enim uobis, quod angeli eorum semper uident faciem patris mei, qui est in caelis?
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.2.1 Ergo ex quo carnem induit, tunc visus est ab angelis: antea vero non ita videbatur, cum ipsis quoque inuisibilis esset substantia. Quamobrem igitur inquit, Nolite despicere vnum ex his minimis: dico enim vobis quod angeli eorum semper vident faciem patris mei, qui in coelis est?
CLOSE
Montfaucon

15.2.1 Itaque tunc angelis visus est, cum carnem induit: antea autem ipsum non ita videbant: siquidem substantia ipsis invisibilis erat. Et quomodo, inquies, dicit Christus, Ne contemnatis unum ex his pusillis: Dico enim vobis, quod angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est?