PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.3.16 Non diuiti quidem plus et honorabilius, inopi uero uilius et minus largitus est, sed omnes similiter uocauit, carnalia cohonorabiliter, spiritualia similiter tribuit. Vnde igitur inequalitas hec multa secundum uitam ex diuitum auaritia et elatione;
CLOSE
Griffolini

15.3.16 Nihil amplius diuiti et spectato uiro quam pauperi et abiecto deus exhibet, sed uniuersos pariter uocat. Carnalia pari honore, spiritalia similiter. Vnde igitur1470/1486/1530: ergo tanta huius uitae inaequalitas? ex diuitum auaritia atque insolentia.
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.3.16 Nihil amplius diuiti et spectato viro, quam pauperi et abiecto deus exhibet: sed vniuersos pariter vocat. Carnalia pari honore, spiritalia similiter. Vnde ergo tanta huius vitae inaequalitas? Ex diuitum auaricia, atque insolentia.
CLOSE
Montfaucon

15.3.16 Nihil diviti plus aut preciosius, nihil pauperi vilius vel minus datur. Sed omnes ex aequo vocavit, et carnalia et spiritualia aequaliter tradidit. Unde ergo tanta in vita inaequalitas? Ex divitum avaritia et arrogantia.