PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.1.3 Sed et dominus Iudeos admonens scripturas scrutari, amplius nos in inquisitionem inducit. Nequaquam enim ita dixisset, si demum exinde et ex prima eas suscipere possibile esset lectione.
CLOSE
Griffolini

15.1.3 Praeterea dominus Iudaeos admonuit: Scrutamini scripturas. Quod non utique dixisset, si perfacile et prima tantum1470: tantam lectione possent intelligi.
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.1.3 Praeterea dominus Iudaeos admonuit: Scrutamini scripturas: quod non vtique dixisset, si perfacile et prima tantum lectione possent intelligi.
CLOSE
Montfaucon

15.1.3 Dominus vero Judaeos hortatur, ut scrutentur Scripturas, ad majoremque nos inducit perquisitionem. Neque enim sic loquutus fuisset, si statim a prima lectione haec intelligi possent.