PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.3.5 Etenim inconueniens est ipsum quidem descendisse tantum ut non ad hoc per seruos uelit nobis loqui, sed per se ipsum. Nos autem prioribus nichil plus monstremus. Igitur illi quidem Moysen, nos autem Moysi dominatorem magistrum habemus.
CLOSE
Griffolini

15.3.5 Etenim absurdum est, cum tantus descenderit dominus, et non amplius per seruos, sed per se ipsum nos alloqui uoluerit, nos nihil a priscis illis differamus. Illi Moysen, nos Moysi dominum magistrum habemus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.3.5 Etenim absurdum est si cum tantus descenderit dominus, et non amplius per seruos, sed per seipsum nos alloqui voluerit, nos nihil a priscis illis differamus. Illi Mosem, nos Mosi dominum, magistrum habemus.
CLOSE
Montfaucon

15.3.5 Absurdum enim esset, si cum ipse tantum descenderit, ut non ultra per servos suos nos alloqui velit, sed per seipsum; nos nihil amplius quam illi priores exhibeamus1862: exhiberemus. Illi Moysem, nos Moysis dominum doctorem habemus.