PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.1.4 Quid enim in medio iacet et pre manibus, nullus umquam scrutabatur. Sed id quod coobrumbratum est, et cum multa inuenitur inquisitione, propterea et thesaurum absconditum eas esse ait, ad inquisitionem nos erigens.
CLOSE
Griffolini

15.1.4 Quod enim in medio et in promptu positum est, nemo sane perscrutatur. Sed quod obscurum et latens id multa indiget inquisitione, ut inueniatur. Iccirco thesaurum absconditum scripturas appellauit, ut ad earum1470/1486: eorum nos inquisitionem excitaret.
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.1.4 Quod enim in medio, et in promptu positum est, nemo sane perscrutatur: sed quod obscurum et latens, id multa indiget inquisitione, vt inueniatur. Idcirco thesaurum absconditum scripturas appellauit, vt ad earum nos inquisitionem excitaret.
CLOSE
Montfaucon

15.1.4 Quod enim in medio positum statim percipitur, nemo scrutatus fuerit; sed id tantum quod obscurum est et multo eget examine. Ideo thesaurum absconditum Scripturas esse dicit, ut ad inquisitionem nos excitet.