PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.3.6 Quo circa hoc et honore dignam prophetiam demonstremus, et nichil commune habeamus ad terram. Propterea enim nobis desuper de celis doctrinam detulit Christus, ut illuc mentem transferat nostram, ut imitatores magistri fiamus secundum nostram uirtutem.
CLOSE
Griffolini

15.3.6 Quamobrem hoc honore dignam prae nobis feramus philosophiam, et nihil cum terrenis communicemus. Propterea nobis coelitus uiuendi normam detulit, ut magistri imitatores pro uiribus efficeremur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.3.6 Quamobrem hoc honore dignam prae nobis feramus philosophiam, et nihil cum terrenis communicemus. Propterea nobis coelitus viuendi normam detulit, vt eo cogitationem transferremus, vt magistri imitatores pro viribus efficeremur.
CLOSE
Montfaucon

15.3.6 Tanti ergo honoris dignam philosophiam proferamus, nihilque habeamus cum terra commune. Ideo namque ille de caelis nobis doctrinam attulit, ut eo cogitationem nostram transferret, et pro virili nostra imitatores doctoris nostri simus.