PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

15.1.20 Qui uero inuisibilis ymago est, et ipse inuisibilis est. Quia nequaquam aliter esset ymago. Si uero alibi ait deus apparuit in carne, ne mireris, quoniam apparitio hec que per carnem, non secundum substantiam facta est.
CLOSE
Griffolini

15.1.20 Qui autem inuisibilis imago est, ipsum quoque inuisibilem esse necesse est, aliter non esset uera imago. Propterea inquit: Qui manifestus est in carne. Manifestatio autem per carnem non est secundum substantiam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

15.1.20 Qui autem inuisibilis imago est, ipsum quoque inuisibilem esse necesse est, aliter non esset vera imago. Propterea inquit: Qui manifestatus est in carne. Manifestatio autem per carnem non est secundum substantiam.
CLOSE
Montfaucon

15.1.20 Qui autem invisibilis imago est, et ipse invisibilis est; alias non esset imago. Quod si alibi dicat, Deus manifestatus est in carne; ne mireris: nam manifestatio per carnem, non secundum essentiam facta est.