16.1.11 Passi igitur sunt ad eum quandam humanam passionem. Ad mundi enim gloriam reptantes, et que secundum faciem sunt uidentes indignum esse estimabant subici eum Christo.
16.1.11 Quibus uerbis humana quadam perturbatione affecti sunt. Mundi nanque gloriam affectantes, et secundum faciem iudicantes, Ioannem Christo inferiorem, indignum arbitrabantur.
16.1.11 Quibus verbis humana quadam perturbatione affecti sunt. Mundi nanque gloriam affectantes, et secundum faciem iudicantes, Ioannem Christo inferiorem, indignum arbitrabantur.
16.1.11 Illi igitur circa Joannem aliquid humanum passi sunt: mundi namque gloriam spectantes, et ea solum quae ob oculos erant respicientes, Joanne indignum putabant, si Christo inferior esset.