Homilia XVI (xv)

16.1.1 Et hoc est testimonium Ioannis. Quando miserunt Iudaei a Hierosolymis sacerdotes et Leuitas, ut interrogarent eum: Tu quis es?F/1470/1486: es.

16.1.2 Graue uitium inuidia est, dilectissimi, graue, inquam, et exitiosum, non iis1530: his, quibus inuidetur, sed ipsis inuidentibus. Primum enim eos offendit consumitque, tanquam mortiferum quoddam uirus eorum animos occupans.

16.1.3 Si quo autem pacto eum cui inuidetur, laedit, paruum quidem, et nullius fere momenti detrimentum est, quodque plus emolumenti quam damni afferat. Neque in1470/1486/1530: om. inuidia solum, sed etiam in coeteris uitiis, non qui malo afficitur, sed qui afficit, is damnum accipit.

16.1.4 Quod nisi ita se haberet, non iniuriam accipiendam potius quam inferendam praecoepisset Paulus discipulis: Quare non magis, inquit, iniuriam accipitis? Quare non magis fraudem patimini?

16.1.5 Certo enim nouit non mala accipientem, sed inferentem omnino exitium secuturum. Haec omnia mihi propter Iudaeorum inuidiam dicta sunt.

16.1.6 Qui enim ex ciuitatibus ad Ioannem confluxerant, qui propria damnarant peccata, qui baptizati erant, post baptisma tanquam quadam boni operis poenitentia, mittunt qui Ioannem interrogent: Tu quis es?

16.1.7 Certe gennimina uiperarum et serpentes, uel, siquid his grauius, generatio mala, adultera, peruersa, post baptisma baptistam interrogas, et percontaris?B/1470/1486: percontaris. Quid hac stultitia stultius?

16.1.8 Quomodo eum conuenistis? Quomodo peccata uestra confessi estis? Quomodo ad baptisma cucurristis? Quomodo ipsum percontatiB: percontaris estis, quid foret1470: fore; 1486: forte1470: fore; 1486: forte agendum? Haec omnia1530: omnia a uobis temere, et sine ratione facta sunt, cum neque principium, neque fundamentum intelligatis.

16.1.9 Verum neque uos accusauit Ioannes, neque quicquam exprobrauit se1470/1486/1530: sed omni cum mansuetudine respondit: Quamobrem?1470/1486: Quamobrem: Est enim dignum cognitu, ut omnibus eorum manifesta perspicuaque fieret malitia.

16.1.10 Saepe numero Ioannes Christo testimonium perhibuit, et cum Iudaeos baptizaret, frequenter Christi meminerat: Ego, inquit, uos baptizo1486: baptilo in aqua. Qui autem post me uenit, fortior me est1470: est me. Ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni.

16.1.11 Quibus uerbis humana quadam perturbatione affecti sunt. Mundi nanque gloriam affectantes, et secundum faciem iudicantes, Ioannem Christo inferiorem, indignum arbitrabantur.

16.1.12 Multa nanque Ioannis generositatem ostendebant, primum generis claritas. Principis enim sacerdotis erat filius. Deinde uita et asperitate et omnium hominum contemptu insignis. Siquidem ueste, mensa, domo, et ipso uictu contemptoB: contempto ipso uictu, eremum ab ineunte aetate incoluit.

16.1.13 Contra: Christus obscuro genere natus. Quod saepe numero his uerbis exprobrarunt: Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria?1470/1486/1530: Maria: et frater eius Iacobus et Ioseph?B/F/1486: Ioseph. et patria unde originem ducere putabatur, ignominia quadam notabatur, ut inquit Natanael: A Nazaret potest aliquid boni esse?

16.1.14 Praeterea conuersatio omnibus communis et uestimenta nihil a uulgo differentia. Non enim zona pellicea cingebatur, neque pilosam uestem induebat, neque melle et locustis uescebatur, sed cum omnibus eandem habebat consuetudinem infamium hominum et publicanorum conuiuiisB: communis aderat, ut eos ad meliorem frugem alliceret,

16.1.15 quo cum non conueniret Iudaei ei exprobrabant, ut ipse Christus inquit: Venit filius hominis manducans et bibens, et dicunt: Ecce homo uorax et potator uini, publicanorum et peccatorum amicus.

16.1.16 Cum ergo frequenter Ioannes ab se Iudaeos ad Christum longe eorum opinione inferiorem dimitteret, aegre ipsi ferebant, et rubore perfundebantur. Quippe qui Ioannem potius magistrum habere quam Christum uoluissent, palam tamen id dicere uerebantur. Mittunt autem ad eum, ut per adulationem ipsum alliciant ad confitendum se Christum esse.

16.1.17 Quamobrem non abiectos et infimae sortis homines mittunt, quemadmodum ad Christum, cum uellent eum capere in sermone. Tunc enim seruos et iterum Herodianos destinarunt. Nunc autem sacerdotes et Leuitas, nec quoslibet sacerdotes, sed ab Hierosolymis, hoc est, maioris auctoritatis et nominis.

16.1.18 Non enim temere hoc significauit euangelista, et mittunt ut interrogarent eum: Tu quis es.1470/1486/1530: es? Et profecto natales eius adeo celebres erant, ut uulgo diceretur: Quis putas puer iste erit?B/1470/1486: erit. et super omnia montana Iudaeae diuulgarentur omnia uerba haec.

16.1.19 Et cum iterum Iordanem petisset, omnes ad eum ciuitates aduolarent, ex Hierosolymis et ex omni Iudaea, ad Ioannem, ut baptizarentur, concurrerent1530: concurrerunt. Quid igitur interrogant? Non quod ignorarent. Satis enim superque cognoscebatur, neque ullo pacto poterat ignorari, sed ea, quam paulo ante diximus ratione, quo eum adducerent, ut se Christum esse confiteretur.

16.2.1 Audi ergo quomodo beatus Ioannes non uerbis, sed animo, quo illi perconctabantur, respondet. Nam cum dixissent: Tu quis es? non respondit continuo, quod recte erat respondendum: Ego uox clamantis in deserto,

16.2.2 sed eorum primum suspitionem amouit. Interrogatus enim inquit: Tu quis es? Confessus est, et non negauit, et1470/1486/1530: om. confessus est, quia non sum ego Christus.

16.2.3 Et animaduerte euangelistae sapientiam. Tercium idem dicit, ut et baptistae uirtutem, et Iudaeorum malitiam atque stultitiam demonstret. Lucas uero inquit: Quod cum turbae suspicarentur eum esse Christum, iterum tollit suspitionem.

16.2.4 Hoc frugi serui officium est, non solum domini sui gloriam non aucupari, sed et a multitudine tributam propulsare. Verum turbae simplicitate et ignorantia in hanc uenere suspitionem, hi autem mala mente, malo animo eum percontati sunt, id arbitrati, quod diximus.

16.2.5 Quod nisi hoc animo fuissent, non continuo ad aliam uenissent interrogationem, sed indignati tanquam ad propositum non respondisset, neque id dubitare, neque id perconctatum uenire dixissent1470/1486/1530: duxissent.

16.2.6 Verum tanquam in crimine depraehensi, et rei ad aliud uenerunt. Quid ergo,1470/1486/1530: ergo? Helias es tu? Et dixit: Non sum. Arbitrabantur enim eum uenturum, sicut Christus inquit.

16.2.7 Rogantibus nanque discipulis: Quomodo ergo scribae dicunt, quod Heliam oportet primum uenire, ipse respondit: Helias quidem uenturus est, et restituet omnia. Deinde interrogant: Propheta es tu? Et respondit: Non.

16.2.8 Et tamen propheta erat. Quare se prophetam negat? Quia iterum perconctantium animum inspexit. Existimabant enim prophetam quendam eximium uenturum, eo quod inquit Moyses: Prophetam uobis suscitabitB: suscitabit uobis dominus deus de medio fratrum uestrorum, tanquam me ipsum audite.

16.2.9 Hic autem erat Christus. Non igitur rogarunt, an esset unus ex aliorum numero prophetarum, sed articulum addiderunt, ac si dicerent: Propheta ne ille es, qui a Moyse praedictus est?1470/1486: est. Propterea negauit.

16.2.10 Dixerunt ergo ei: Quis es,1470/1486/1530: es? ut responsum demus iis1530: his, qui miserunt nos?1470/1486/1530: nos: Quid dicis de te ipso? Vides ne hos uehementius urgentes alliciendo, iterum rogando1470/1486/1530: rogantes, non dimittendo, hunc autem summa cum mansuetudine falsas eorum suspitiones omni conatu tollentem?

16.2.11 Et ueritatis amicus: Ego, inquit, uox clamantis in deserto dirigite uiam domini, sicut dixit Hesaias propheta. Cum enim magnum quiddam et eximium secundum eorum opinionem de Christo locutus sit, ad praestandam uerbis suis auctoritatem prophetae statim testimonium adducit.

16.2.12 Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis, et interrogauerunt eum et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Helias, neque propheta? Vides quam non1530: om. temere loquantur?1470/1486: loquantur. Quoniam ad hoc1486/1530: adhuc eum adducere uolebant.

16.2.13 Non tamen hinc orsi sunt, ne quo animo dicerent, depraehenderetur1530: deprehenderentur. Et cum se Christum esse negasset, iterum malitia sua dissimulata, ad Heliam ueniunt et prophetam.

16.2.14 Quod cum se neutrum esse profiteretur, dubii iam consilii, persona, et simulatione omni abiecta, aperte fraudulentam1470: fradulentem mentem, his uerbis detegunt: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus? Deinde ut animum celarent, addiderunt,1470: addiderunt? neque Helias, neque propheta.

16.2.15 Nam cum adulationibus eum allicere non possent, calumnia se eum coacturum arbitrati sunt, ut quod non esset, se esse confiteretur. O superbiam! O amentiam et curam intempestiuamB: impestatiuam!

16.2.16 Misistis, ut ab eo cognosceretis, quis esset et unde. Nunquid ei quid facturus sit praescribetis? Hoc cogentium est, ut se Christum confiteaturB: confiteretur. Veruntamen neque nunc indignatur Ioannes, neque sic eis, ut merebantur, respondet: Vos praecipere et legem mihi ponere audetis?1470/1486: audetis.

16.2.17 sed iterum incredibilem prae se fert mansuetudinem. Ego, inquit, baptizo in aqua, medius autem uestrum stetit, quem uos nescitis. Ipse est qui post me uenturus est, qui ante me factus est, cuius non sum dignus ut soluam eius corigiam calciamenti.

16.3.1 Quid nam his respondere potuissent Iudaei? Ipsi contra se nulla uenia, nulla excusatione dignam sententiam tulerunt.

16.3.2 Quo nam pacto?1470/1486: pacto Tantae auctoritatis Ioannem et tam uerum arbitrabantur, ut non solum de aliis testimonium uerum ipsi de se ipso omnia crederent.1470/1486/1530: crederent? Neque enim nisi ea essent sententia ipsum interrogatum misissent, quid de se diceret.

16.3.3 Nostis enim quod de se dicentibus, iis1530: his duntaxat maxime fidem, adhibemus, quos uerissimos arbitramur. Neque hoc tantum eorum os obstruit, sed animus1530: animum quoque quoB: om. ad eum locuti sunt.

16.3.4 Promptissimo nanque animo ad eum uenerunt, licet postmodum mutati sint. Quae ambo his uerbis Christus1470/1486/1530: christus his uerbis significauit: Ille erat lucerna ardens et lucens, uos autem uoluistis exultare ad horam in eius luce.

16.3.5 Et responsum eius probauit inquiens: Qui non quaerit gloriam suam, uerax est, et iniusticia non est in eo. Ioannes autem non sibi gloriam quaesiuit, sed ad alium eos dimisit.

16.3.6 Et qui missi erant, summae erant apud Iudaeos auctoritatis, et primum locum optinebant. Itaque nulla ex parte confugium, aut excusationem habebant, si Christo non crederent. Sed qua gratia Ioanni de Christo fidem non adhibuistis?

16.3.7 Vos ex primoribus misistis, uos de hiisB: iis interrogastis, uos baptistae responsum audistis: Omnia conati, omnia scrutati sunt, et suspitiones uestras omnes in medium protulerunt.

16.3.8 Et tamen ingenue confessus est non esse neque Christum, neque Heliam, neque prophetam. Neque hoc contentus quis esset ostendit, et de baptismate suoB: sua uerba fecit, quod paruum esset1486/1530: est et uile, et praeter aquam nil amplius haberet. Ostendit praeterea excellentiam baptismatis a Christo traditi.

16.3.9 Adduxit Hesaiae prophetae testimonium, qui diu ante deum et se eius ministrum appellauit. Quid iam dubii relinquebatur, quin deum adorarent et confiterentur?1470/1486/1530: confiterentur.

16.3.10 Cum omni adulatione amota uerum esset testimonium.1530: testimonium? Neque enim aliud testantis mores et sapientia pollicebatur. Ad hoc uel inde perspicuum erat, quod nemo proximum suum1470/1486/1530: om. sibi praefert, neque quem sibi honorem arrogare potest, in alium facile confert.

16.3.11 Itaque Ioannes, nisi Christus deus fuisset, in tantum non descendisset testimonium. Nam si id nomen tanquam conditione sua maius abiecisset, non sane alii et sane inferiori tribuisset.

16.3.12 Medius autem uestrum stetit, quem uos nescitis. Decens nanque erat, ut in populo tanquam unus ex multitudine uersaretur, qui ubique humilitatem et mansuetudinem doceret.

16.3.13 Nescitis autem quis et unde sit. Illam autem particulam: Qui post me uenit, frequenter meminit, tantum non1530: om. dicens: Nolite putare rem ipsam in meo esse baptismate.

16.3.14 Non sane perfectum est. Alius post me uenit, alterum allaturus. Hoc tamen illius praeparatio quedam est et praecessio. Res nostrae umbrae sunt et imago. Alium uenire oportet, qui ueritatem afferat.

16.3.15 Quamobrem illud uerbum1530: om., post me uenit, eius maxime ostendit dignitatem. Nam siB: om. id erat perfectum, nullus erat secundo locus: Ante me factus est, hoc est, honorabilior.

16.3.16 Inde ne ex comparatione similitudinem intelligerent, cum nullam uellent1470/1486/1530: uellet intelligi, ita se ante fuisse dicit, ut neque inter ultimos ministrorum annumerari se dignum profiteatur. Soluere enim calciamenta uilissimi serui officium est.

16.3.17 Quod si Ioannes indignus qui corigiam solueret, Ioannes, inquam, quo maior inter natos mulierum non surrexit, quo nos loco ponemus?

16.3.18 Si is qui terrarum orbi aequiparatur, immo qui maior est. Non enim, inquit, erat hiisB/1470/1486: iis dignus mundus, ne inter ultimos quidem ministros connumerari se dignum dicit: Quid nos innumerorum scelerum pleni dicemus?1470/1486/1530: dicemus: Qui tanto Ioanne sumus inferiores, quanto terra minor est caelo.1470/1486/1530: celo?

16.4.1 Hic neque qui soluat corigiam calciamenti dignum se profitetur. Inimici autem ueritatis in tantam prorumpunt insaniam, ut qui deum cognoscant, digni se arbitrentur. Quid hac amentia scelestius? Quid1530: Quid hac superbia insanius?

16.4.2 Bene inquit sapiens: Initium superbiae non cognoscere dominum. Non esset e caelo deiectus1530: eiectus, neque in diabolum uersus cecidisset angelus, nisi hoc se scelere coinquinasset.

16.4.3 Hoc eum praecipitem dedit, hoc in geennam intrusit, hoc malorum omnium ei causa fuit, hoc tantarum uirium est, ut omnem animi uirtutem, eleemosynam, orationes, ieiunium, coeteraB: et cetera animi bona corrumpat.

16.4.4 Superbia in hominibus inmunda, inquit, est apud deum. Non ergo fornicatio duntaxat, neque adulterium hominem polluit, sed et superbia ac etiam illis longe magis.

16.4.5 Quamobrem? Quoniam fornicatio, et si indigna uenia sit, potest tamen quispiam uoluptatem in excusationem adducere. Superbia autem ne minimam quidem, propter quam uel umbram saltem ueniae consequatur, sed nihil aliud est, quam deprauatio animi et morbus grauissimus, non aliunde quam ex insania ortum ducens.

16.4.6 Nihil enim superbo homine insanius, quamuis ditissimus sit, quamuis multa hac exteriori sapientia praeditus, quamuis potens, quamuis omnia, quae homini exoptanda uidentur, in illum congerantur.

16.4.7 Quippe qui humanis bonis superbit, miser est et infoelix, et illorum omnium mercedem amittit. Qui eorum gratia, quae1470: qua nulla ex parte bona sunt, propter umbram et florem foeni (Haec enim inanis gloria est.) inflatur. Nonne omnium maxime ridiculus est?1470/1486/1530: est.

16.4.8 Cum idem faciat quod quiuis pauper et mendicus et semper famelicus, qui siquando laetum somniumB: somnum uiderit, eo laetatur.1470/1486/1530: letatur?

16.4.9 Miser sane et infoelix, qui cum animam tuam grauissimo morbo consumas, et ultima in miseria uerseris, tumescis tamen, quod auri tibi talenta sint plurima, quod seruorum multitudo. Verum haec non tua sunt. Si non credis, plurimorum habes exemplum.

16.4.10 Quod si ita insanis, ut neque ex maiorum experientia hoc intelligas, parumper expecta, et in te ipso nullam tibi inde utilitatem cognosces. Cum exanimis nec hora, nec breui quidem momento eorum dominus eris. Inuitus aliis relinques, et iis1530: his saepe numero quibus nolles.

16.4.11 Multis enim nec sua disponere permissum est. Migrauerunt repente e uita, et cum uellent iis1530: his frui non potuerunt1530: poterant.

16.4.12 Quod ne nobis accidat, iam ad sanitatem reuersi ea nos ipsi ad ciuitatem nostram transmittamus, quibus solis fruemur, aliis minime.

16.4.13 Illa in asylum et locum tutissimum recondemus, unde nihil ea nobis poterit auferre, non mors, non testamenta, non hereditatum successiones, non calumniae, non insidiae. Sed qui hincB: hic emigrans sua praemiserit, iis1530: his perpetuo fruetur.

16.4.14 Ecquis nam tanta laborat insania, ut rebus suis omni tempore se perfruiturum negligat? Transferamus igitur illuc nostras diuitias. Non nobis asinis opus est, non camelis, nullis iumentis, nullis curribus, nullo alio uehendi instrumento,

16.4.15 qua nos molestia deus liberos reddidit. Tantum pauperibus indigemus, claudis, caecis, infirmis, hi res et pecunias in caelum perferre,

16.4.16 et earum dominos ad aeternorum bonorum hereditatem perducere poterunt, quam utinam omnes consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470/1486: secula Amen; 1530: secula seculorum, Amen1470/1486: secula Amen; 1530: secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY