16.1.2 Versutum liuor dilecte uersutum et periculosum inuidentibus, non inuidiam patientibus. Primos enim eos ledit et corrumpit, sicut uenenum aliquod mortiferum, insidens eorum animabus.
16.1.2 Graue uitium inuidia est, dilectissimi, graue, inquam, et exitiosum, non iis1530: his, quibus inuidetur, sed ipsis inuidentibus. Primum enim eos offendit consumitque, tanquam mortiferum quoddam uirus eorum animos occupans.
16.1.2 Graue vicium inuidia est dilectissimi, graue inquam et exitiosum, non his quibus inuidetur, sed ipsis inuidentibus. Primum enim eos offendit, consumitque tanquam mortiferum quoddam virus eorum animos occupans.
16.1.2 Grave quidpiam invidia est, dilecte, grave, inquam, et perniciosum invidis, non iis quibus invidetur. Ipsis enim prioribus nocet, ipsos priores corrumpit, tamquam virus mortiferum eorum animos occupans.