Commentarius
[Homilia XVI]
16.1.1 Hoc enim est testimonium Joannis, quando miserunt ad eum Judaei ex Jerosolymis Sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum, Tu quis es?
16.1.2 Grave quidpiam invidia est, dilecte, grave, inquam, et perniciosum invidis, non iis quibus invidetur. Ipsis enim prioribus nocet, ipsos priores corrumpit, tamquam virus mortiferum eorum animos occupans.
16.1.3 Si autem in quopiam laedat eos quibus invidetur, leve et nullius momenti damnum est, quod damno majus lucrum referat. Neque in invidia solum, sed etiam in caeteris omnibus vitiis, non qui malo afficitur, sed qui afficit, is damnum accipit.
16.1.4 Nisi enim res se ita haberet, non praecepisset discipulis Paulus injuriam accipere, potius quam inferre, cum dicit, Cur non potius injuriam accipitis? Cur non magis fraudem patimini?
16.1.5 Accurate quippe noverat, non mala accipienti, sed mala inferenti perniciem ubique paratam esse. Haec porro omnia propter Judaeorum livorem dicta nobis sunt.
16.1.6 Nam qui ex urbibus ad Joannem confluxerant, et peccata sua damnantes baptizati fuerant, iidem ipsi quasi poenitentia ducti, mittunt qui interrogent eum, Tu quis es?
16.1.7 Vere genimina viperarum, serpentes, et si quid his gravius. Generatio mala, adultera et perversa, postquam baptizata es, de Baptista inquiris et curiose scrutaris? Ecquid hac stultitia stultius fuerit?
16.1.8 Quomodo exiistis ad eum? Quomodo peccata confessi estis? quomodo accurristis ad baptizantem, quomodo interrogastis quid agendum esset? Haec quippe omnia a vobis inconsiderate facta sunt, qui nec principium, nec qua de re ageretur intelligeretis.
16.1.9 Sed nihil horum dixit vel exprobravit beatus Joannes; verum omni cum mansuetudine respondit. Cur autem ita se gesserit, cognitu dignum est: ut eorum nequitia omnibus manifesta esset.
16.1.10 Saepe Joannes apud Judaeos Christo testimonium perhibuit, et cum baptizaret eos, frequenter Christum commemorabat dicebatque: Ego quidem vos baptizo in aqua, qui autem post me venit, fortior me est. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne.
16.1.11 Illi igitur circa Joannem aliquid humanum passi sunt: mundi namque gloriam spectantes, et ea solum quae ob oculos erant respicientes, Joanne indignum putabant, si Christo inferior esset.
16.1.12 Multa namque Joannem commendabant; primo splendor generis; erat enim principis sacerdotum filius; deinde vitae asperitas, humanarum omnium rerum contemtus: vestitum siquidem, mensam, domum, ipsum cibum parvipendens, in deserto antea versatus fuerat.
16.1.13 Christus contra, vili genere natus erat, id quod ipsi saepe his verbis objiciebant: Nonne hic est fabri filius? Nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus et Joses? Ac quae videbatur ejus esse patria ita vituperabilis erat, ut etiam Nathanael diceret: Ex Nazaret potest aliquid boni esse?
16.1.14 Ad haec vitae genus communis; vestimenta vulgaria. Neque enim zona pellicea cingebatur, neque ex pilis paratum vestimentum habuit, neque melle et locustis vescebatur. Sed vulgari victus genere usus, etiam improborum hominum ac publicanorum convitiis1862: conviviis intererat, ut illos attraheret.
16.1.15 Quod non intelligentes Judaei, ipsi exprobrabant, ut et ipse ait: Venit filius hominis manducans et bibans, et dicunt: Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus.
16.1.16 Cum ergo frequenter Joannes ab se Judaeos ad Christum mitteret, qui videbatur illis Joanne inferior esse; cum pudefacti et aegre ferentes mallent Joannem habere doctorem, id tamen aperte dicere ausi non sunt; sed mittunt ad illum sperantes se per adulationem posse illum allicere, ut se confiteretur Christum.
16.1.17 Non infimae sortis homines mittunt, ut ad Christum, cum vellent eum capere in sermone; servos enim miserunt, deinde Herodianos ejusdemque farinae homines. Hic autem Sacerdotes et Levitas; nec quoslibet Sacerdotes; sed ab Jerosolymis; id est honorabiliores.
16.1.18 Neque enim sine causa haec significavit Evangelista. Et mittunt, ut interrogarent, Tu quis es? Natales quippe ejus ita conspicui erant, ut omnes dicerent: Quis putas puer iste erit? et per omnia montana haec divulgabantur.
16.1.19 Rursumque cum venit ad Jordanem, omnes civitates advolarunt, et ex Jerusalem omnique Judaea Joannem adibant ut baptizarentur. Hi itaque nunc interrogant, non quod ignorent, quomodo enim ignorarent eum qui tot modis manifestus erat? sed ut cum ad id quod supra dixi inducerent.
16.2.1 Audi ergo quomodo beatus hic ad interrogantium mentem, non ad ipsam interrogationem respondeat. Dicentibus enim, Tu quis es? non respondit statim id quod recte respondendum erat, Ego vox clamantis in deserto.
16.2.2 Sed quid? Id quod illi suspicabantur amovit. Nam interrogatus, Tu quis es? inquit. Confessus est, et non negavit, et confessus est, quia non sum ego Christus.
16.2.3 Et vide Evangelistae sapientiam. Ter idipsum dicit, ut et Baptistae virtutem, et nequitiam insaniamque illorum demonstret. Lucas vero dicit, quod cum turbae suspicarentur illum esse Christum, ipse hanc amoverit suspicionem.
16.2.4 Hoc frugi servi officium est, non modo domini sui gloriam non abripere, sed etiam oblatam a multitudine depellere. Verum turbae ex simplicitate et ignorantia in hanc venere suspicionem: hi autem malo, ut dixi, animo interrogabant eum, sperantes se adulatione id quod optabant consequuturos esse.
16.2.5 Nisi enim hoc sperassent, non statim ad aliam venissent interrogationem, sed indignati quod ad propositum non respondisset, dixissent: Num hoc suspicati sumus? num hoc percontatum venimus?
16.2.6 Sed quasi capti ac deprehensi ad aliam veniunt interrogationem. Quid ergo? Elias es tu? Et respondit, Non sum. Nam et hunc venturum esse sperabant, ut et Christus ait.
16.2.7 Nam interrogantibus discipulis: Quomodo ergo Scribae dicunt, quod oporteat Eliam primum venire? ipse respondit: Elias quidem veniet, et restituet omnia. Deinde interrogant: Propheta es tu? Et respondit, Non.
16.2.8 Et tamen propheta erat. Cur ergo id negat? Rursus interrogantium mentem respicit. Sperabant enim prophetam quemdam eximium venturum esse, quod Moyses dixisset: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus ex fratribus vestris, sicut me: ipsum audite.
16.2.9 Hic autem erat Christus. Ideo non dicunt, Propheta es tu, ex numero prophetarum; sed cum articulo: Propheta ille es tu, qui a Moyse praenunciatus est? Idcirco negavit ille, non se prophetam esse, sed illum prophetam.
16.2.10 Dixerunt ergo ei, Quis es? ut responsum demus iis qui miserunt nos. Quid dicis de teipso; Viden’ illos quidem instantes et interrogantes, neque desistentes, illum vero moderate prius remotis falsis suspicionibus, veram sententiam statuentem.
16.2.11 Nam ait: Ego vox clamantis in deserto, parate viam Domini, sicut dixit Esaias propheta. Quia enim magnum et excelsum quidpiam de Christo loquutus est, illorum se opinioni attemperans, ad prophetam statim confugit, hinc verbis suis fidem concilians.
16.2.12 Et qui missi fuerant, inquit, erant ex Pharisaeis: et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? Viden’ me non temere dixisse ipsos eo inducere illum voluisse?
16.2.13 Et initio quidem id non dicebant, ne ab omnibus deprehenderentur. Deinde quia dixit, Non sum Christus, rursum illi ut ea quae intus machinabantur obtegerent, ad Eliam veniunt, et ad prophetam.
16.2.14 Ut vero dixit; se neutrum eorum esse; dubii demum et posita larva, aperte dolosam suam mentem detegunt dicentes: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus? Deinde rursum obscure loquentes, alios addunt, Eliam nempe, et prophetam.
16.2.15 Quia enim adulatione ipsum supplantare non potuerant, sperarunt se accusatione posse illum cogere ad id de se confitendum, quod verum non esset. At non potuerunt. O amentiam! o arrogantiam et intempestivam curiositatem!
16.2.16 Missi estis ut disceretis ab eo, quis et unde esset ipse. Numquid leges ipsi praescribetis? Hoc enim cogentium erat, ut se Christum esse confiteretur. Attamen neque nunc indignatur, neque ut par esse videbatur aliquid profert simile. An vos mihi praecipitis, legemque statuistis1862: statuitis?
16.2.17 Verum multam rursum modestiam exhibet. Nam ait: Ego quidem baptizo in aqua: medius autem vestrum stat, quem vos nescitis. Hic est qui post me venturus est, qui ante me factus est, cujus non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti.
16.3.1 Quid his opponere possunt Judaei? Contra hanc accusationem ne mutire quidem possunt, damnatio nulla venia averti potest: ipsi contra seipsos sententiam tulerunt.
16.3.2 Quomodo et qua ratione? Fide dignum putabant esse Joannem, et ita veracem, ut non modo cum de aliis, sed etiam cum de seipso testificaretur, credendus esset. Neque enim, nisi ea fuissent opinione, misissent qui interrogarent illum de seipso.
16.3.3 Scitis enim nos illis tantum de seipsis loquentibus credere, quos omnium veracissimos esse putamus. Neque illud tantum ipsorum obstruit ora; sed animus quoque quo illum adorti sunt.
16.3.4 Cum vehementi namque studio ipsum adierunt, licet postea mutati sint, quae ambo significans Christus dicebat: Ille erat lucerna ardens, et vos voluistis ad horam exsultare in ejus luce.
16.3.5 Et responsio ejus fidem ipsi conciliabat majorem. Qui enim non quaerit gloriam suam, inquit, verax est, et injustitia in illo non est. Hic vero non quaesivit, sed ad alium ipsos misit.
16.3.6 Et qui missi fuerant ex fide dignioribus apud ipsos et ex primariis viris erant, ut nulla ipsis superesset excusatio aut venia quod Christo non crediderint. Cur enim non obtemperastis iis quae Joannes de illo dicebat?
16.3.7 Vos misistis primores vestros, vos ipsorum opera interrogastis: vos audistis quid Baptista responderit: Omne studium, omnem diligentiam illi adhibuerunt, omnia scrutati sunt, omnesque protulerunt quos suspicabamini.
16.3.8 Et tamen ille cum libertate magna confessus est, se nec Christum, nec Eliam, nec Prophetam illum esse: neque hoc contentus, quis ipse esset docuit, et de baptismatis sui natura disseruit, quod nempe exiguum et vile esset, et praeter aquam nihil amplius haberet, ostendens praecellentiam baptismatis a Christo dati.
16.3.9 Protulit quoque Esaiam prophetam diu antea testificantem; illum Dominum, hunc servum et ministrum vocantem. Quid demum supererat? Annon ut crederent ei de quo testimonium ferebatur, ut adorarent eum, et confiterentur Deum?
16.3.10 Quod autem testimonium non ex adulatione, sed ex veritate procederet, id et mores et philosophia testificantis ostendebant. Inde vero palam id erat, quod nemo proximum sibi praeferat, neque si possit honorem sibi conciliare, alteri illum cedat, cum maxime tantus esset honor.
16.3.11 Itaque Joannes, nisi Christus fuisset Deus, nunquam hoc testimonium protulisset. Nam si hunc honorem, utpote naturam suam longe exsuperantem, ab se repulit; certe non alii naturae inferiori illum tribuisset.
16.3.12 Medius autem vestrum stat, quem vos nescitis. Hoc dixit, quia ille, ut par erat, quasi unus e turba populo admiscebatur, utpote qui ubique et fastus et pompae contemtum edoceret.
16.3.13 Cognitionem autem hic dicit perfectam notitiam; nempe quis esset, unde venisset. Illud vero, post me venturus est, saepe posuit, ac si diceret: Ne putetis totum in baptismate meo perfici.
16.3.14 Si hoc perfectum esset, non alius post me veniret, alterum allaturus. Sed hoc ad illud est praeparatio quaedam. Nostra sunt umbra et imago; alium venire oportet, qui veritatem afferat.
16.3.15 Itaque illud, post me veniet, ejus dignitatem maxime ostendit. Nam si hoc perfectum esset, non secundum quaereretur. Ante me factus est; hoc est, me honorabilior et clarior est.
16.3.16 Deinde ne putarent praecellentiam ex comparatione indicari, ut nullam esse comparationem declaret, adjicit: Cujus non sum dignus solvere corrigiam; hoc est, non solum ante me factus est, sed ita res est, ut ne quidem inter ultimos ejus famulos computari merear; calceamentem quippe solvere, extremum ministerium est.
16.3.17 Quod si Joannes non est dignus qui corrigiam solvat; Joannes quo nullus major inter natos mulierum, quo nos ipsi loco ponemus?
16.3.18 Si is qui orbi aequalis, imo illo major erat; quorum, inquit, dignus non erat mundus; se indignum esse ait qui inter ultimos ejus ministros computetur; quid nos dicemus, qui malis innumeris onusti sumus, qui tantum distamus a Joannis virtute, quantum terra distat a caelo?
16.4.1 Hic ergo se indignum esse ait qui solvat corrigiam calceamenti. Inimici autem veritatis in tantam prorumpunt insaniam, ut dicant se nosse illum, ut ipse se novit. Qua amentia quid deterius? qua arrogantia quid furiosius?
16.4.2 Bene dixit sapiens quidam: Principium superbiae non nosse Dominum. Non dejectus, nec diabolus effectus fuisset diabolus ille, qui ante diabolus non erat, nisi hoc morbo captus fuisset.
16.4.3 Hoc illum a pristina fiducia dejecit, hoc in gehennam demisit: hoc ipsi caput omnium malorum fuit. Hoc quippe vitium omnem animi virtutem labefactat, eleemosynam nempe, orationem, jejunium, quidvis aliud.
16.4.4 Excelsum in hominibus, inquit, impurum est apud Dominum. Non fornicatio igitur, non adulterium tantum hominem polluit; sed etiam et multo magis superbia.
16.4.5 Quare? Quoniam fornicatio, licet venia indigna sit, potest tamen quis concupiscentiam praetendere. Arrogantia vero nullam habet causam, non obtentum, quo vel veniae umbram mereatur: sed nihil aliud est quam mentis eversio, morbus gravissimus ex una insipientia ortus.
16.4.6 Nihil enim insipientius arrogante homine, etsi opulentissimus sit, etsi externa illa sapientia admodum instructus, quantumvis potens, etiamsi ea omnia quae hominibus expetenda videntur obtineat.
16.4.7 Nam si is qui de veris bonis superbit, infelix ac miser, omnium illorum mercedem amittat; qui de iis quae nihil sunt extollitur, qui ex umbra et foeni flore, id enim est inanis gloria, sese inflat, quomodo non omnium maxime ridiculus sit;
16.4.8 cum idipsum agat quod pauper et mendicus, qui semper famelicus, si semel laetum somnium noctu viderit, ideo glorietur?
16.4.9 Infelix et miser, dum anima tua gravissimo morbo corrumpitur, extrema paupertate laborans, altum sapis, quod tot talenta auri habeas, quod1862: quot servorum turbam?1862: turbam! Verum haec non tua sunt; si mihi non credis, aliorum divitum experientia id edisce.
16.4.10 Sin ita ebrius es, ut hujusmodi exemplis non instituaris, paululum exspecta, et experimento tuo edisces, nihil hinc tibi utilitatis accedere, quando animam efflans, nec horae nec momenti unius dominus, haec invitus praesentibus relinques, iisque saepe quibus nolles.
16.4.11 Multis enim nec de iis disponere permissum fuit. Sed repente migrarunt, dum iis frui optarent, nec concessum illis est; sed abstracti, ac per vim abducti, aliis, quibus minime volebant, ea reliquerunt.
16.4.12 Quod ne nobis accidat, hinc jam, dum per valetudinem licet, mittamus in civitatem nostram; illo enim tantum modo his frui poterimus, alias minime.
16.4.13 Sic in tutissimum locum recondemus: nihil enim, nihil utique potest ea istinc auferre, non mors, non testamenta, non hereditatum successio, non sycophantiae vel insidiae; sed qui hinc abscedit multa secum ferans, iis perpetuo fruetur.
16.4.14 Quis ergo sic miser est, qui nolit cum pecuniis suis aeternum deliciari? Transferamus ergo divitias nostras, illic deponamus. Non nobis opus erit asinis, camelis, curribus, non navibus ad haec transvehenda.
16.4.15 Hac difficultate nos eripuit Deus; sed opus tantum habemus pauperibus, claudis, caelis, infirmis. His talis comportatio demandata est:
16.4.16 hi pecunias transmittunt in caelum; hi talium possessores opum, in aeternorum hereditatem bonorum perducunt, quam nos omnes assequi contingat gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria una cum Spiritu sancto, nunc et semper, et in saecula saeculorum, amen.