PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.3.3 Scitis enim quoniam solum illis maxime de se ipsis dicentibus credimus, quos utique omnibus ueratiores esse extimamus. Et non solum est quod obstruit ora eorum, sed et mens cum qua ad eum preparantes miserunt.
CLOSE
Griffolini

16.3.3 Nostis enim quod de se dicentibus, iis1530: his duntaxat maxime fidem, adhibemus, quos uerissimos arbitramur. Neque hoc tantum eorum os obstruit, sed animus1530: animum quoque quoB: om. ad eum locuti sunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.3.3 Nostis enim quod de se dicentibus, his duntaxat maxime fidem adhibemus, quos verissimos arbitramur. Neque hoc tantum eorum os obstruit, sed animus quoque, quo ad eum locuti sunt.
CLOSE
Montfaucon

16.3.3 Scitis enim nos illis tantum de seipsis loquentibus credere, quos omnium veracissimos esse putamus. Neque illud tantum ipsorum obstruit ora; sed animus quoque quo illum adorti sunt.